PL 101, col. 674
Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne
Christi secutus vestigia, potentium convivia non contempsit,
non luxuriae causa, sed praedicationis obtentu,
ut familiaritate concordiae [ Boll., familiaritatis
concordia], facilius verbum Dei convivantium infunderet
cordibus.
XVII.
Igitur quidam nobilis Francus, potentia
clarus, Ocinus nomine, regem Clotarium praedicti
regis Clodovei filium, qui tunc temporis regni nobiliter
rexerat sceptra [ Boll., regebat sceptrum],
vocavit ad prandium, quod magno apparatu in domo
sua regi et suis paraverat optimatibus. Rogatus
quoque est sanctus ad convivium Vedastus. Qui
domum intrans, more sibi solito, dextera extenta,
omnia sanctae crucis vexillo signavit. Quaedam vero
vascula ibi cervisia adstabant plena, sed male gentili
errore daemoniacis incantationibus infecta. Quae
mox ob potentiam sanctae crucis destructa crepuerunt,
et quidquid liquoris habuerunt, in terram effuderunt.
Territus vero rex et optimates illius hujus
visione miraculi, sciscitabatur pontificem causam
repentini prodigii. Cui sanctus respondit episcopus:
Per quasdam maleficorum incantationes, ad
decipiendas convivarum animas, diabolica in his
latuit liquoribus potentia: sed virtute crucis Christi
territa, sic invisibiliter de domo effugit ista, sicut
visibiliter considerastis liquorem effundi in terram.
Haec vero res multis proficiebat in salutem. Nam
plurimi, occultis diabolicae fraudis catenis absoluti,
auguriorum vanitate spreta, incantationum consuetudine
relicta, ad verae religionis convaluerunt
[ Boll., convolaverunt] puritatem, intelligentes divinae
potentiae efficacia in suo famulo jacere signa
[ Boll., efficaciam . . . facere signa], nihilque contra
ejus sancitatem antiqui serpentis valere machinamenta.
Et quod ille ad perditionem paraverat aliquorum,
hoc Christi gratia ad redemptionem convertit
plurimorum.
CAPUT IV. Sancti Vedasti obitus, sepultura.
XVIII.
Rexit [ Bolland., Rexerat] igitur praefatus
Dei sacerdos Ecclesiam Christi, divina auxiliante
gratia, annis circiter quadraginta, sub magna evanlicae
praedicationis devotione, sub magno pietatis
amore: ac per id temporis multitudinem populi catholico
dogmate ad Christianae fidei convertit sanctitatem.
Claruit ubique divinae cognitio legis, sanctissimum
Christi nomen cunctorum audiebatur in ore,
floruit in moribus castissimae vitae honestas, ardebat
in pectoribus singulorum 170 coelestis patriae amor,
populus statutis diebus ad ecclesiam concurrebat,
festa cum magno gaudio nostri Salvatoris opportunis
celebrabantur diebus, eleemosynae circa domos
uberrime pauperibus dispertiebantur, verbum Dei
quotidie per loca singula populis praedicabatur, hymnidicas