PL 101, col. 677

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

et Audomaro episcopis felici mutatione translatus.
XXII.
Nunc autem, quid in eodem episcopo post
ejus excessum visum est dignum memoriae, referatur.
Superveniente igitur tempore, domuncula, in qua
Deo dilectus diem obiit, flammis arrepta ardere coepit.
Sed vidente quadam religiosa femina Abita nomine,
sanctus adveniens Vedastus, flammas a domo
discussit, et ita incolumis remansit cum lectulo, in
quo vir Domini sanctam ad coelestia regna animam
emisit: ut omnes agnoscerent quanta illius esset
beatitudo in coelis, cujus lectuli domicilium in terris
ardere non potuit.
CAPUT V. Translatio corporis sancti Vedasti.
XXIII.
Jacuit autem in loco eodem usque ad tempus
beati Autberti, qui septimus ei in sede pontificali
successit episcopus. Is autem, ut majorum relatione
cognovimus, et ut innumerabilium hominum
ore versatur, et quod oculis etiam factum probamus,
dum quadam die post hymnos matutinos in
humanis [ Boll., in moenianis; Fulbertus in Vita
S. Autberti, stans in moenibus] consistens, rubente
aurora, Orientem versus intenderet; vidit eminus
trans fluviolum, qui Crient o vocatur, virum praefulgidum
virgam manu tenentem, basilicae locum metiri.
Quod ille cernens, revelante Deo, visionem cognovit
angelicam: ostensumque est illi beatum illuc
Vedastum, annuente Christo, sine dubio transferendum.
Qua revelatione certior factus, invitavit

ad tantum opus beatum Audomarum, qui ea tempestate
Tarvennae Morinorum urbis episcopus, in Dei
rebus magnificus habebatur. Qui licet jam senio
pressus, et amissione luminum videretur debilior
factus, animum tamen ut arcum habens spiritali
studio intentum, illico promptus, Christo gressus
tegente, festinus ad venerabilem pervenit Autbertum.
At ille quid animo gereret, et quid sibi divinitus
esset ostensum, referens, pari voto communique
consilio cum magno populorum gaudio,
qui undique confluxerant, ad locum designatum
beatissimum transtulerunt Vedastum. In qua translatione
perhibetur beatus Audomarus lumen recepisse
oculorum, sed illico precibus eamdem, quam
ultroneus ferebat, reimpetrasse caecitatem. Parvipendebat

quippe lumen carnalium oculorum, qui
lumen meruit civium supernorum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.