PL 101, col. 678
Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne
172 XXIV. Porro autem miracula, quae et tunc
gesta perhibentur, et quae jam per annos ferme centum
sexaginta per merita beati Vedasti patrata
sunt, nullo sunt stylo memoriae tradita, excepto
quod vocibus cantorum hujusmodi canitur Antiphona: Hic est beatus Vedastus, cui templum fieri ab
angelis jussum est hominibus.
Est autem locus ipse
non longe ab eadem urbe, qui pro nobilitate sui
Nobiliacus primo est appellatus: sed procedente
tempore tam insignis effectus, ut urbis nomine, quae
jam ruinis crebrioribus pene obsoleverat, vocitetur.
Est namque et largitione fidelium sublimatus, et
agmine monachorum, et aliorum Deo devotorum
grege refertus: ubi incessanter quotidie divina
celebrantur praeconia, et frequenter coelestia facta
sunt et fiunt miraculorum signa, quae jam magis cernentium
ore narrantur, quam dictantis stylo scribantur.
Felix equidem Atrebatum civitas, tam excellenti
munita patrono, etsi murorum ruinis vilescat,
illius tamen meritorum nobilitate clarescit.
Totusque pro ejus sanctitatis intercessione gaudeat
populus, omnipotentique Deo aeternas referat laudes,
qui tam clarum illi perdonavit doctorem, cujus praedicatione
viam agnovit veritatis. Cujus precibus, si
in fidei firmitate et vitae sanctitate consistit, ab
omni adversitate secura permanebit, et usque ad
perfectam beatitudinis gloriam perveniet, praestante
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
ADHORTATIO AD IMITANDAS VIRTUTES SANCTI VEDASTI IN ACTIS DESCRIPTAS, AUCTORE EODEM ALCUINO Ex mss. Vedastino et Antwerpiensi.
I.
Gaudete, dilectissimi fratres in Domino, qui ad
sanctissimi Patris et protectoris nostri, sancti scilicet
Vedasti, solemnia convenistis, et spiritali jucunditate
laetamini, et ex intimo cordis affectu clementiam
Domini nostri Jesu Christi collaudate,
qui nos ab idololatriae erroribus ad agnitionem sui
sancti nominis per hujus sancti sacerdotis praedicationem
perducere dignatus est. Sequamur unanimiter
tam sancti doctoris vestigia: non simus tanti
Patris degeneres filii; sed sanctitatem vitae illius