PL 101, col. 853
Ars grammatica (Alcuinus), J. P. Migne
[pandere] poteris?--MAG. Divina nos praecedat
gratia, et in thesauros spiritalis deducat sapientiae,
in qua divinae ubertatis fonte inebriari [possitis],
ut sit in vobis fons aquae salientis in vitam aeternam.
Sed quia Apostolo praecipiente legimus: Omnia
vestra honesta cum ordine fiant, vos per quosdam
eruditionis gradus ab inferioribus ad superiora
esse ducendos reor, donec pennae virtutum
paulatim accrescant, quibus ad altiora puri aetheris
spectamina volantes dicere valeatis: Introduxit
nos rex in cellaria sua, exsultabimus et laetabimur in
eis [(Cant. I, 3)]
.
DIS. Da dexteram, magister, et nos ab humo imperitiae
eleva, et in gradus sophiae nos tecum constitue,
in quibus te ex morum dignitate, ex verborum
veritate saepius consistere agnovimus, quo te rerum
ratio pulcherrima ab ineunte, ut audivimus,
aetate perduxit; et si poeticis licet aures accommodare
fabulis, nobis non incongruum videtur,
quod asserunt, epulas deorum esse rationes.--MAG.
Verius, o filii! dicere potestis, rationes esse
angelorum cibum, animarum decorem, quam epulas
deorum.
DIS. Quoquo modo haec dici debeant, primos precamur
nobis sapientiae ostendi gradus, ut Deo donante
et te edocente ab inferioribus ad superiora
pervenire valeamus.--MAG. Legimus, Salomone
dicente, per quem ipsa se cecinit [Sapientia]: Sapientia
aedificavit sibi domum, excidit columnas
septem [(Prov. IX, 1)] . Quae sententia licet ad divinam
pertineat sapientiam, quae sibi in utero virginali
domum, id est corpus, aedificavit, hanc et septem
donis sancti Spiritus confirmavit: vel Ecclesiam,
quae est domus Dei, eisdem donis illuminavit; tamen
sapientia 268 liberalium litterarum septem columnis
confirmatur; nec aliter ad perfectam quemlibet
deducit scientiam, nisi his septem columnis vel
etiam gradibus exaltetur.
DIS. Tandem aliquando pande quod promisisti, et
propter fragilitatem nostrae aetatis nos mollioribus
incipe lactare, ut ad solidiora, crescente aetate, facilius
perveniamus.--MAG. Divina praeveniente etiam
et perficiente gratia faciam quod rogastis, vobisque
ad videndum ostendam [ Ms., ostendero] septem philosophiae
gradus, per eosdemque Deo donante et vita
comite pro nostrarum portione virium penes temporis
et aetatis opportunitatem ad sublimiora speculativae
scientiae deduxero.
DIS. Duc etiam, duc et tandem aliquando de nidulo
ignaviae in ramos tibi a Deo datae sapientiae
compone; unde aliquod veritatis lumen cernere valeamus:
et quos toties promisisti, septenos theorasticae
[ Ms. forastice] disciplinae gradus nobis ostende.--MAG.
Sunt igitur gradus, quos queritis, et utinam
tam ardentes sitis semper ad [ascendendum
[( Edit., discendum)] ], quam curiosi modo estis ad
videndum: grammatica, rhetorica [dialectica], arithmetica,