PL 102, col. 837
Commentaria in regulam Sancti Benedicti (Smaragdus S. Michaelis), J. P. Migne
(Psal. CXL). De Matutinis autem dicit: Deus Deus
meus, ad te de luce vigilo: et in matutinis meditabor
in te, quia fuisti adjutor meus (Psal. LXVII).
CAPUT XVII
Quanti psalmi per easdem horas canendi sint.
Jam de Nocturnis vel Matutinis digessimus ordinem
psalmodiae, nunc de sequentibus horis videamus. Prima
hora dicantur psalmi tres, singillatim, et non sub una
Gloria. Hymnus ejusdem horae, post versum, Deus in
adjutorium meum intende, antequam psalmi incipiantur.
Post expletionem vero trium psalmorum, recitetur
lectio una, versus, et Kyrie eleison, et missae sint.
Tertia vero, Sexta et Nona eodem ordine celebratur
oratio, id est, versus: hymni earumdem horarum,
terni psalmi, lectio, versus, Kyrie eleison, et missae
sint. Si major congregatio fuerit, cum antiphonis;
si vero minor, in directum psallantur. Vespertina autem
synaxis quatuor Psalmis cum antiphonis terminetur,
post quos psalmos Apostoli lectio recitanda est,
inde responsorium, Ambrosianum, versus, canticum de
Evangelio, litania et oratio Dominica, et fiant missae.
Completorium autem trium psalmorum dictione terminetur.
Qui psalmi directanee sine antiphona dicendi
sunt. Post quos hymnus ejusdem horae, lectio
una, versus, Kyrie eleison, benedictio, et post missae
fiant. Quod aliis in locis dicit, et completum est, hac
in clausula, et missae sunt, dicit, et missae fiant repetit.
Orationes enim officii, quae a nobis completae, Deo
sunt missae, quia in illius honore sunt celebratae.
Aliter orationes, id est collectae, quae in fine cursus
a sacerdote dicuntur missae, id est, Deo transmissae
vocantur. A sacerdote enim mittuntur, sed a Deo accipiuntur.
Hinc et litania solemnitate aliqua in Ecclesia
celebrata, elevata voce, et per sacerdotis ministerium
jam Deo est missa.
CAPUT XVIII.
Quo ordine psalmi dicendi sint.
In primis semper diurnis horis dicatur versus:
Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum
me festina: et Gloria. Hinc Cassiodorus
ait: Tunc enim adjutorium poscimus, quando periculo
subjacemus, ut aliquo remedio sublevati, calamitates
diversarum possimus vincere passionum.
Intende dicit, propitius respice; quia omnia Dominus
etiam cum non rogatur, agnoscit. Festina ergo dicit
Domino, qui festinabat de hujus saeculi clade liberari.
Generaliter hunc locum facundissimus Cassianus
in decima collatione plurima de ejus utilitate
disserens, tanto honore concelebrat, ut quidquid monachi
assumpserint, sine hujus versiculi trina iteratione
non inchoant, quem repetita saepius laude congeminans
nimis utilem probat esse ejus memoriam.
Inde hymnus uniuscujusque horae. Deinde prima
hora Dominica, dicenda quatuor capitula psalmi centesimi
octavi decimi. Reliquis vero horis, id est, Tertia,
Sexta et Nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi
octavi decimi dicantur. Ad Primam autem secundae
feriae, dicantur tres psalmi, id est, primus, secundus
et sextus. Et ita per singulos dies ad Primam,