PL 102, col. 982
Libellus de mysterio baptismatis (Magnus Senonensis), J. P. Migne
fidei integritas: signum, quod eo bene retento et
intellecto, fideles ab infidelibus discernuntur; collatio,
quia in eo apostoli omnem fidei integritatem
contulerunt.
Qualiter itaque credere in Deum Patrem omnipotentem,
et in Filium ejus Jesum Christum, et in Spiritum
Sanctum et caetera qui baptizandi sunt profitentur;
quamvis parvuli per se profiteri non possint,
tamen per corda et ora tenentium eos fides confitetur
catholica, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus
unius essentiae, unius potestatis et sempiternitatis,
sine initio et sine fine unus Deus invisibilis,
ita in singulis personarum proprietate servata, et
substantialiter Trinitas dividi nec personaliter debeat
omnino confundi: Patrem ingenitum, Filium
genitum et natum ex Maria virgine, et crucifixum,
et mortuum, et resurrexisse, et ascendisse in coelos,
et sedentem a dextris Patris, inde venturum esse in
eadem carne judicare vivos et mortuos. Et Spiritum
sanctum nec genitum, neque ingenitum, sed procedentem
a Patre et Filio. Nec non et unam confitentur
catholicam Ecclesiam et communionem omnium
sanctorum, id est congregationem omnium fidelium
in Christo, atque credunt remissionem peccatorum,
et resurrectionem carnis, et vitam post mortem, et
regnare cum Christo in saecula saeculorum, amen.
Abrenuntiatio dicitur abominatio sive detestatio,
quia ante baptismum unusquisque propter originalia
peccata servus est peccati, et ideo abrenuntiat diabolo,
qui est princeps peccati, et omnibus operibus
ejus, et omnibus pompis ejus, id est vitiis, ut damnationem
illius aspernetur. Quam abrenuntiationem
recte confessio sanctae Trinitatis sequitur, ut ubi
abundavit peccatum superabundet gratia.
Insufflantur etenim qui baptizandi sunt a Dei sacerdote,
ut ex eis princeps effugetur peccatorum, et
Christo Domino paretur introitus, et per illius in
sufflationem mereantur accipere Spiritum sanctum.
Exorcismus Graece Latine conjuratio sive sermo
increpationis est adversus diabolum; et ideo exoreizatur
unusquisque veniens ad baptismum, ut efficiatur
templum Dei vivi, qui per naturam suam effectus
erat templum diaboli, et recedente diabolo,