PL 102, col. 983

Libellus de mysterio baptismatis (Magnus Senonensis), J. P. Migne · Notae juris (Magnus Senonensis), J. P. Migne

per exorcizationem sacerdotis ingrediatur Christus,
et efficiatur habitaculum Dei.
Salem in sacramento baptismatis accipiunt, ut
ejus gustu condimentum sapientiae percipiant, neque
a sapore Christi desipiant, et sint insulsi et fatui;
sed quod habuerunt in se naturaliter insulsum habeant
per Christi gratiam per omnia sale conditum.
Tanguntur aures et nares de sputo, et dicitur effeta,
id est adaperire; nares tanguntur, ut quandiu
vita comes et flatus vitae in naribus et olfactus permanserit,
assidue in Christi servitio perduret; et
aures similiter tanguntur, ut salutarem doctrinam
Christianae religionis ac fidei semper auscultent, et
intente audiant, et omnes ridiculosas daemonis suasiones
respuant.

Pectus vero unguitur sancto oleo, ut signo crucis
Christianae excludatur diabolo introitus, et Christo
Domino paretur ingressus.
Scapulae autem signantur, ut undique templum
Dei dicatum ab omni Satanae impedimento muniantur.
Et hoc signatur iterum in pectoris et scapulae
unctione, ut fiat ei firmitas et bonorum operum perseverantia.
Post sacrae regenerationis lavacrum baptizati candidis
induuntur vestimentis, ut surgentis Ecclesiae
figurent mysticum mysterium, vel propter gaudium
novae regenerationis, vitaeque castitatem, et angelici
splendoris decorem.
Tunc demum sacro chrismate, quod Latine dicitur
unctio, caput perungitur, ut in regno et sacerdotio

Ecclesiae delibuti, et Christi nominis gratiam accipiant,
et ejus membra qui eos redemit et eorum caput
est, effici valeant.
Deinde mystico velamine teguntur, ut intelligant
se diadema regni et sacerdotii dignitatem portare, et
tunc regiae dignitatis ornamenta et sacerdotalis verticis
habeant tegumentum, ut contra vitia sacerdotali
velamine muniantur, et virtutum gemmis spiritualiter
exornentur, et unctione sacrosancti chrismatis
liniantur, ut sanctae Trinitatis habitaculum
effici mereantur.
Peractis autem omnibus baptismatis sacramentis,

Augustus.
Augusti.
Augustalis.
auctor, tutor.
Antonius.
antelata.
Aurelius.
agit.
ager.
aut.
autem.
actio.
actionem.
actionibus.
amantissime.
amicus.
auctoritas.
actio mandati.
aput (apud).
appellatio.
amputata.
accepta.
adjutor.
adjutor provinciae
ad locum.
ad finem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.