PL 103, col. 13
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
sunt [(Dan. VII)] . Vel qui apud Ezechielem prophetam
deintus et deforis dicuntur inscripti [(Ezech.
II)] . Omniaque non atramento, sed Spiritu Dei vivi
scripta memorantur. Per prophetas suos. Hoc ad
laudem evangelii pertinet: nemo enim rem vilem
magnis praecursoribus nuntiat. Totus hic locus contra
Manichaeos facit, ubi dicit quod ante evangelium
sit promissum et per prophetas Dei et in sanctis
Scripturis, et quod Christus secundum carnem ex
David stirpe, id est, Maria virgine sit creatus, secundum
quod praedixerat Isaias: Ecce virgo concipiet
in utero, et pariet filium et vocabitur nomen
ejus Emmanuel [(Isai. VII)]
. In Scripturis sanctis.
Hoc ad cumulum protestationis adjecit, ut majorem
fiduciam credentium faceret, et legem commendaret.
Sanctae autem Scripturae sunt, quia et vitia damnant,
et sacramentum illic unius Dei continetur pro
salute humana.
De filio suo. Multi filii gratia, hic natura, cujus
etiam secundum carnem nativitas dissimilis caeteris
invenitur. Qui factus est ei ex semine David. Factus
est per Spiritum sanctum secundum carnem.
Addendo secundum carnem factus est, secundum
Verbi utique substantiam non est factus. Factus est.
Non dicit genitus est. Aliud enim est
si dixeris, ex semine admisto sanguinem coagulare
et generare, et aliud est non permixtione, sed virtute
procreare Ideo factum dicit non genitum, observans
proprietatem, quia factus est secundum
humanitatem, genitus est secundum divinitatem.
Secundum carnem.
Hic synecdoche est, nam carnem
pro toto homine posuit. Sed requirendum,
quare non secundum animam dixit ἀνὰ κοινὸν.. Nec
intelligunt ideo carnem solam nominatam esse, in
eo quod dictum est: Verbum caro factum, quia
hominum oculis, propter quos facta est illa susceptio,
caro sola potuit apparere, nec semper factum
esse ad creationem refertur: scriptum enim est: Domine, refugium factus es nobis
[(Psal. LXXXIX)]
. Et: Dominus factus est mihi in salutem
[(Isai. (XII)]
.
Qui praedestinatus est Filius Dei. Filium Dei dicens,
Patrem significavit Deum, addito autem
Spiritu sanctificationis, ostendit mysterium Trinitatis.
Hic ergo qui incarnatus quidem latebat, sic
praedestinatus est secundum Spiritum sanctificationis
in virtute ministerii Filii Dei, cum surgit a
mortuis, sicut scriptum est: Veritas de terra orta
est [(Psal. LXIV)]
. Omnis enim ambiguitas diffidentiae
de resurrectione ejus calcata est et compressa, quia
praedestinatus est. Recte quippe Filius Dei non praedestinatus
est, secundum id quod Verbum Dei est,
Deus apud Deum: quid enim praedestinaretur, quod
sine initio et sine termino Deus semper aeternus est?
Illud enim praedestinatum est quod nondum fuerat
ut sicut in suo tempore fieret, quemadmodum ante
omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Lege
cap. 3 in Enchiridion, ubi non solum bonos in gloriam,
sed et impios Deum dicit praedestinasse ad
poenam. Destinatur ille qui est: praedestinatur is