PL 103, col. 14

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

qui nondum est. Quare non dixit, praepositus est?
Inter praedestinationem autem et propositionem hoc
interest, quod praedestinatio alicujus rei multo ante
in mente ejus qui destinet, quid futurum sit praefiguret:
propositum autem cum vicina sit machinatio,
et pene cogitationem sequatur effectus. Qui praedestinatus
est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Jesu Christi
Domini nostri. Tanquam de alio supra diceret: quid
est enim Filius Dei praedestinatus, ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi Domini nostri, nisi ejusdem
Jesu Christi, qui praedestinatus est Filius Dei? Ergo
quomodo hic cum audimus, Filius Dei in virtute
Jesu Christi, an ut Filius Dei secundum Spiritum
sanctificationis Jesu Christi, aut Filius Dei ex resurrectione

mortuorum Jesu Christi, cum dici potuisset,
visitare in virtute sua, aut secundum Spiritum sanctificationis
suae aut ex resurrectione mortuorum
ejus, vel mortuorum suorum, non cogimur intelligere
aliam personam, sed unam eamdemque, scilicet
Filii Dei, Domini nostri Jesu Christi? Ita cum audimus: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei,
quamvis usitatius dici ad imaginem suam possit,
non tamen cogimur aliam personam intelligere in
Trinitate, sed ipsam unam eamdemque Trinitatem,
qui est unus Deus, ad cujus imaginem factus
est homo. Secundum Spiritum sanctificationis. Ut
prae omnibus in incorruptibilitatis virtute resurgeret,
et vitam resurrectionis Dei filiis aperiret: de
quibus ipse dicit: Qui filii Dei sunt, cum sint filii
resurrectionis.
Sanctificationis vero Spiritus dicitur
Filius, secundum hoc quod praebet omnibus sanctitatem.
Ideo non dixit, ex resurrectione Jesu Christi,
sed ex resurrectione mortuorum Jesu Christi,
quia resurrectio Christi generalem resurrectionem
praebuit. Mortuorum Jesu Christi, non omnium
resurgentium, sed ad Christum pertinentium in ipso
Christo resurrectionis forma portenditur.
Per quem accepimus gratiam. Remissionem videlicet
peccatorum in baptismo, nec non coelestis
sapientiae, diversarumque linguarum cognitionem,
gratiam nominat. Apostolus vero ad praedicationis
auctoritatem comitantibus signis pertinet, quia et
ipse Christus apostolus dicitur, id est, missus a
Patre, quippe qui ad evangelizandum pauperibus

missum se dicit. Ad obediendum fidei in omnibus
gentibus. Missos ergo apostolos dicit, ut praedicarent
fidem omnibus gentibus, ut obedirent et salvarentur,
ut donum Dei non jam solis Judaeis, verum
etiam omnibus gentibus concessum videretur, ad
obediendum fidei, non legi. Pro nomine ejus. Hoc
est, vice nominis ejus fungimur, ut ipse ait: Sicut
misit me Pater, et ego mitto vos [(Joan. VIII)]
. Et
iterum: Qui vos recipit me recipit [(Matth. XV)]
. Sive pro nomine ejus,
id est, ad gloriam nominis ejus. In quibus et vos vocati estis.
Quia scilicet donum
Dei omnibus missum est, ut cum audiunt se inter
caeteros vocatos, scirent se sub lege agere non debere.
Item, in quibus estis et vos vocati: nam et in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.