PL 103, col. 1383
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
nullus aestimo fidelium ignorat; quod etiam abdicandi
naevo in potiori nube testimoniorum, quam
penes me habeo, plenius, cum venero, imo abundantissime
lectitabis. Interdum et semper doceto
Jesum esse Christum Filium Dei verum in utraque
natura. Quia sicut Filius Dei vere est filius hominis,
ita filius hominis vere est Filius Dei. Errare autem
haereticos haec maxime causa facit, dum aut ignorant
aut nolunt advertere in Domino Jesu Christo,
sicut unam personam, ita esse duas substantias,
Deum ex Deo Patre, et hominem ex homine matre,
et quae de se ipse Dominus secundum dispensationem
carnis assumptae loquitur deputant divinitati;
ut est illud: Pater major me est; et illud: Jesus
fatigatus ex itinere; vel illud: Flevit Lazarum; vel
alia hujusmodi quae leguntur. Quod si vellent, pulchre
ostendit quod Deus ex duabus naturis est, advertere
illud Apostoli, Deus erat in Christo mundum
reconcilians sibi; vel illud Evangelii, Verbum caro
factum est et habitavit in nobis, non dubitarent, ut
superius dictum est, confiteri in una persona duas
esse substantias, et ubi audiunt, Pater major me est,
secundum humanitatem acciperent; ubi vero audiunt, Ego et Pater unum sumus,
secundum divinitatem
dictum non dubitarent, sicut ex ejus operationibus
datur intelligi.
Secundum hominem enim esurivit, ut veram carnem
ostenderet. Secundum autem Deum de quinque
panibus quinque millia hominum saturavit, ut
se Deum virtutibus approbaret. Secundum hominem
sitivit, sed secundum Deum Samaritanam viva aqua
refecit. Secundum hominem navem ascendit, sed
secundum Deum siccis pedibus super mare ambulavit.
Secundum hominem in navi dormivit, sed secundum
Deum ventis et fluctibus imperavit. Secundum
hominem in cruce pependit, sed secundum
Deum paradisum latroni donavit. Secundum hominem
passus mortem gustavit, secundum vero Deum
semetipsum a mortuis suscitavit. Si haec et similia
vellent sapienter discernere, et unicuique substantiae
quod suum est deputarent, facile poterant rectae
fidei cursum tenere, et non pro ejus beneficiis, quae
pro nobis redimendis in forma servi suscepit vel
passus est, divinitati ejus contumelias irrogarent, et
ubicunque legunt in Scripturis secundum humanitatem
aliquid quod minus loquatur divinitas, sed pro
dispensatione carnis assumptae hoc protestetur humanitas,
naturae unicuique propria recognoscerent,
et divinitatis aequitatem derogare desisterent. Nam
nos, sicut eum Deum legimus, ita nec majorem nec
minorem Deum usquam legimus, nec credere religiosa
mente debemus. Sed ad haec Arianus persistit
et dicit: Fieri non potest ut non Filius minor Patre
credatur. Apud homines ideo minorem filium generat
pater quia et ipse minor est generatus a patre.
Idcirco crescente filio pater senescit, et moriendo
patre filius succedere comprobatur, et melior
ac potentior patre nonnunquam efficitur. Apud Deum
vero non ita est: quia ubi crescere vel senescere