PL 103, col. 1382

Epistolae (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

seu benevolentia, qua semper modo, in quantum
potes, sive per temetipsum, seu familiares et amicos,
[ necnon] per omnia monasteria, quocunque
potueris transmittere, ut orationes tam in psalmis
quam in missis pro me ad Dominum fundere non
cessent, quia modo valde mihi necessarium est.
Scito, Pater dilecte, quia jam in extremis pugno,
ad finem curro, jam anima a corpore separatur, et
in hac luce oculis corporeis te minime videre spero.
Ille qui potest facere de immundo mundum, de peccatore
justum, de impio justum, faciat nos pariter
regno perfrui sempiterno, ibique cum omnibus sanctis
cantare canticum novum. Supplico, charissime
Pater, ut sicut mercedem habuisti semper de fratribus,
qui degunt in monasterio Aniano, ita semper,
dum anima a corpore egredietur, melius ac

melius habeatis in vestra sancta dilectione. Omnes
illis in partibus amicos, familiares, et propinquos
commendo. In monasterio quoque nostro totis nisibus,
sic credo, facietis arguendo, obsecrando, increpando,
ut libera voce cum Psalmista aliquando
dicere valeatis: Justitiam tuam non abscondi in
corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi.
Jam omnia in charitate et discretione agite; vosque
Trinitas sancta custodiat, et praemia largiatur
aeterna. Amen.

dicens: Paries filium, et vocabis nomen ejus
Jesum. Hic utique Jesus, qui natus est ex virgine
Maria, Filius est Dei, sicut testatur iste evangelista, ut
et omnes in hac fide vitam possint habere sempiternam
in nomine ejus. Quid de vobis aestimandum est
qui eum non creditis Filium esse Dei verum, sed
adoptivum, nisi forte ut nunquam habeatis vitam
aeternam? Dicunt itaque assumptionem et adoptionem
unum esse, et Jesum Christum, secundum quod
homo est, propter assumptionem humanitatis necessario
adoptivum esse, non intelligentes quanta
est haec absurditas quae sequitur eos. Nam si adoptivus
est propter assumptionem, igitur Filii persona
adoptiva est, quia Filius assumpsit hominem;
et est tunc nepos Deo Patri: quod quam impium sit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.