PL 103, col. 1381

Epistolae (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

sancti Tiberii auxilium, in quibus indiguerit,
ferte; et de his et de aliis, veluti in vita nostra,
magis autem post mortem agite meam. Sicut ergo
multa monasteria dudum vitiata jam aliquid emendationis
a nobis accepisse videntur largiente Deo,
ita omnimodis nunc cavete, ne (quod absit te posco,
misericors Domine) sinistram viam. . . . . scilicet
queant ullo tempore tenere. Monasterio vero
Indae velut fratribus estote juncti unicis. Helisacar
quoque, qui prae omnibus super terram omni tempore
vobis exstitit amicus fidelissimus canonicorum,
et fratres ipsos in eo habetote semper loco,
et ad eum semper sit refugium vestrum. Sed vobis
ita nunc suggero, quia ignoro utrum in praesenti
vos videam saeculo. Jam septimo Idus Februarii
acerbissimo, dante misericordia Christi. . . tactus

verbere, nihil aliud quam ultimum celeri ( sic ) exspecto
diem vocationis.

EPISTOLA II. AD NIBRIDIUM ARCHIEPISCOPUM. [Hug. Menard., Conc. Regul. ]
Venerabili in Christo Patri Nibridio archiepiscopo
Benedictus ultimus omnium abbatum abbas
sempiternae felicitatis salutem opto.
Eia, vir Dei, parcat modo charitas, ac dilectio,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.