PL 103, col. 1388
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
sicut dicit Apostolus, Eum autem qui modicum quam
angeli minoratus est vidimus Jesum propter passionem
mortis, sed et matre sua junior invenitur, sicut jam
diximus. Secundum hanc ergo regulam duas in Christo
crede substantias, Deum verum et hominem verum.
Secundum hominem morti subditur, sed secundum
Deum auctor vitae esse cognoscitur, dicente
beato Petro: Petistis virum homicidam donari vobis,
auctorem vero vitae interfecistis. Secundum hominem: Tristis est anima mea usque ad mortem;
sed secundum
Deum: Potestatem habeo ponendi eam et iterum
sumendi eam, et nemo eam tollit a me, sed ego eam
pono a memetipso..
Hinc etiam occasionem calumniandi solent (accipere)
quod Dominus in Evangelio dixerit: Non
potest Filius a se facere quidquam nisi quod viderit
Patrem facientem. Quod carnalis sensus non intelligens
ideo dictum ut se ex Patre esse ostenderet,
putat Deum Patrem et Filium, quomodo inter homines
fieri solet, velut ipse Pater artifex Filium
suum artificium suum vult edocere, ut quod viderit
Patrem operantem Filius specialiter imitetur. Quod
quam absurdum sit de Deo Patre omnipotente ita credere,
qui est incorporeus, invisibilis, inaestimabilis,
et immensus, qui cordis oculos sanos habet evidenter
potest agnoscere. Nam qui sic sentiunt, interrogandi
sunt mundus iste quem cernimus a quo sit factus.
Utique a Filio minime denegabunt, attestante evangelista
et dicente: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil. Dicant ergo ubi vidit Filius Patrem
ante facientem alium mundum, ut sic postmodum ille
istum crearet, praesertim cum apud potentiam Dei voluisse
creasse sit, sicut legimus: Ipse dixit, et facta
sunt. Sed sublato cordis velamine bene facerent
credere Filium in Patre et Patrem esse in Filio,
quia divinitas ubique tota et praesens tam Patris
quam Filii, quam Spiritus sancti, sine se esse nusquam
potest, sicut ipse dicit: Ego in Patre, et Pater
in me; et cognoscerent quid sit videre Filii ut una
est substantia, ita una voluntas, una potentia, una
gloria, nihil ibi majus nihilque minus esse credentes.
Si enim nos homines terreni quod facere volumus
corpore animae nostro ante meditationis insinuatione
praemissa, sapientia exsequente, perficimus,
et quodammodo consilium innatum in mente nostra,
prius intus in corde agimus quod facere disponimus,
quae tamen absque ulla participatione sensuum indissociabiliter
una mens efficit, quomodo non Deus
Pater sapientiae suae cum Deo Filio, quae est sapientia
sua in se manente, quia ipse est, ut saepe diximus,
sapientia et virtus Patris, et in una voluntate
cuncta et una operatione perficit, et ea haec alia
Pater facit, alia Filius? Sed eadem quae Pater facit,
ipse et Filius facit, sicut ipse testatur: Quaecunque,
inquit, Pater facit, haec eadem et Filius similiter
facit. Sed ideo dixit: Non potest Filius a se facere
quidquam nisi quod viderit Patrem facientem, ut nos
cognoscamus et credamus quia ex Patre est Filius,
et non ex semetipso vel aliunde, sed consempiternus