PL 103, col. 1389

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Patri, quia Pater in se est, semper perfectus
exstitit. Nec enim aliquando, quomodo Ariani blasphemantur,
fuit sine Filio Pater. Ergo imperfectus
fuit. Ergo fuit sine Verbo, et sicut jam memoravimus,
fuit sine sapientia, sine veritate, sine vita, sine
justitia, sine virtute; quia istae omnes species divinitatis
secundum Scripturas Filius esse noscuntur.
Sed quia sine his virtutibus Patrem unquam dici
fuisse blasphemum est, hoc justum est, convenit ut
consempiternum et coaequalem Patri Filium fatearis.
Si enim Deus in cordibus nostris, cum loquitur
miro modo, loquitur sine sono, putas quomodo potest
loqui Filio suo, qui est Verbum ejus? Sic ergo
cogita, quod incorporaliter locutus est Filio sicut et
incorporaliter Pater genuit Filium. Nec enim sic

docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est eum
docuisse quod est doctum et scientem genuisse, et
hoc est Docuit me Pater, quod est Scientem genuit
me Pater. Quomodo autem a se nihil potest facere
Filius, de quo Propheta testatur et dicit: Deus
autem in coelo sursum, et in terra deorsum, omnia
quaecunque voluit fecit?
Sed forte dicturus es hoc de Patre dictum. Redi
ad evangelistam dicentem de Filio quia omnia per
ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Qui
etiam loquitur ad Moysen: Vade, inquit, dic filiis
Israel, Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Illo
respondente et dicente: Dic mihi nomen tuum, nam
non credent mihi; post haec adjiciens Deus dixit ei: Vade, dic filiis Israel: Ego sum qui sum, et qui

est misit me ad vos.
Et ne de Patre dictum accipias,
audi beatum apostolum huic loco consentientem et
quodammodo ipsum testimonium exponentem ad
Corinthios: Dei, inquit, Filius, qui praedicatus est
vobis per me et Silvanum et Timotheum, non fuit in
illo Est et Non, sed Est in illo fuit. Quotquot enim
promissiones Dei sunt, in illo Est. Audi populum
cum Moyse concordantem, et tu noli a fide catholica
discordare. Nam si Ecclesiam catholicam interrogas
de Patre quid sit, dicit: Deus. Si de Filio, dicit:
Deus. Si de Spiritu sancto, dicit: Deus. Et tamen
non dicit tres deos, ne gentibus comparetur, qui
plures deos errore suo decepti confingunt, sed credit
Scripturae dicenti tam Novi quam Veteris Testamenti,
quia Deus unus est, et unus major, alter

minor non est, ut Ariani dicunt. Unus dici non
potest major: aequalitas unitatem includit. Quomodo
autem tres et unum credamus adverte. Unitatem
facit aequalitas virtutum, trinitatem proprietas personarum.
Audite quomodo ipse intelligendam aequalitatem
suam et Patris docuerit. Ego, inquit, et Pater
unum sumus. Aliud est unum, aliud sumus. Nam cum
dicit sumus, personas significat; cum dicit unum,
substantiam divinitatis designat. Unum sumus, id
est, justitia sumus eademque sapientia, virtus indivisa,
par gloria. Quae cum ita sint, contentio auferatur
et fides integra teneatur.
Dicunt etiam: Ideo major est Pater quia et immortalis.
Interrogandi sunt utrum Filium in substantia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.