PL 103, col. 1390
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
deitatis suae mortalem esse fateantur. Quod si
dixerint, quam contra rationem dicant omnis homo
agnoscere potest qui etiam humanam animam immortalem
esse non ambigit. Sed hoc eis dicendum,
quod secundum carnem passus dicatur et mortuus;
nam secundum divinitatem, qua semper exstitit et
universa creavit, immortalis permaneat.
Dicunt etiam esse visibilem. Quod quam absurdum
sit agnoscant qui hoc dicunt. Cum nec anima humana
possit esse visibilis, quanto magis Deus in sua substantia?
Sed ideo carnem assumpsit, quae poterat
videri, quia deitas corporeis oculis non poterat intueri.
Haec interim de aequalitate Patris ac Filii ad praesens
dicta sufficiunt. Nam de aequalitate operum
Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti,
paulo post, donante Domino, de Scripturis sanctis
monstrabimus.
Nunc vero de sancti Spiritus deitate pauca de multis
testimoniis sunt ponenda; quem non solum minorem
asserere, sed etiam Deum omnino dicuntur
haeretici denegare. Audiant pauca de deitate Spiritus
sancti. In Genesi dicit sermo divinus: Spiritus Domini
ferebatur super aquas, hoc est, eminentia potestatis,
non inopia necessitatis. Et in Evangelio: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu
et veritate oportet adorare.
Et ne forte de Patre dictum
intelligas, et non de Spiritu sancto, audi quod
sequitur: Spiritus ubi vult spirat. Audi ubi vult, et
suae potestatis eum esse non dubites. Et Apostolus
ad Corinthios dicit: Divisiones gratiarum sunt, idem
autem spiritus. Et divisiones ministrationum sunt,
idem autem Dominus. Et divisiones operationum
sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus.
Et ut cognoscas ipsum Spiritum nominatum
Dominum et Deum, audi inferius quomodo conclusit: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae,
alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum.
Alteri fides in eodem Spiritu,
et reliqua. Et sic
conclusit: Haec autem omnia operatur unus atque
idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Qui divina
munera prout vult dispensat, legem superioris
ignorat. Agnosce tandem quia qui prout vult dividit,
nullis subditus esse probatur, sed suae potestatis
esse dignoscitur. De summa enim potestate descendit
voluntas cui nulla contradicit auctoritas. Et ad
Hebraeos similiter dicit (de) Spiritus sancti distributionibus
secundum suam voluntatem; et quis iste sit
distributor ac divisor ad Romanos evidenter ostendit
dicens: Unicuique sicut Deus divisit mensuram
fidei; et ad Corinthios: Nescitis, inquit, quoniam
templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis, et
reliqua. Et quis iste Deus sit cujus templum prohibet
violari ait in sequentibus: Nescitis quia membra
vestra templum est Spiritus sancti. Et quis esset iste
Spiritus sanctus, cujus templum essemus, sic concludens
demonstrat: Glorificate, inquit, et portate
Deum in corpore vestro. Agnosce Spiritum sanctum
evidenter Deum, et desine blasphemare. Et in Actibus
Apostolorum beatus Petrus ad Ananiam, qui Deo