PL 103, col. 1391
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
voverat oblationem, et postmodum exstitit indevotus,
sic dicit: Quis compulit te mentiri Spiritui sancto?
Non es mentitus hominibus, sed Deo. Ecce et
hic eum evidentissime Deum esse beati Petri attestatio
manifestat. Item ibi dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus ad quod
elegi eos.
Et beatus Paulus inibi dixit: Attendite,
inquit, vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus
posuit apostolos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit
sanguine suo. Et quis esset iste qui apostolos
segregat et mittit idem Paulus ad Corinthios declarat
dicens: Et quosdam, inquit, posuit Deus in Ecclesia
primum apostolos, secundum prophetas, tertio
doctores, et reliqua. Ecce ubi Spiritum sanctum
Deum luce clarius demonstravit. Et quem in Actibus
Spiritum sanctum dixit, ad Corinthios Deum esse
manifeste confessus est. Dicit enim idem vas electionis
ad Judaeos: Bene Spiritus sanctus de vobis
prophetavit per os Isaiae prophetae. Et quis esset iste
Spiritus sanctus qui in prophetis locutus sit, beatus
David exprimit dicens: Audiam quid loquatur in me
Dominus Deus. Et beatus Petrus in Actibus apostolorum: Ut impleretur,
inquit, Scriptura quam praemisit
Deus per os prophetarum suorum. Et hic agnosce
quod eum Deum evidenter declarat qui per os
prophetarum locutus est, sicut Zacharias in Evangelio
ait: Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae. Et post
pauca ait: Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum
suorum. Agnoscis Dominum Deum esse Spiritum
sanctum, qui per os prophetarum locutus est.
Quod nec impii Judaei denegant. Qui si Deus non
esset, non in baptismo in uno nomine deitatis Patri
et Filio sociaretur, sicut scriptum est ubi regulam
baptismi posuit ipse Dominus. Ite, inquit, baptizate
omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti. Quod solum testimonium deberet haereticis
sufficere ad credulitatem inseparabilis Trinitatis,
quia nec ipsi audent aliter baptizare, ne regulam
Domini corrumpere videantur. Et ubi unum nomen
dicitur, ibi major et minor excluditur. Et in secunda
Epistola ad Corinthios: Gratia Domini nostri
Jesu Christi et charitas Dei et communicatio
sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Ut agnoscas
Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse substantiam
ac divinitatem, audi Isaiam prophetam dicentem: Quis appendit tribus digitis molem terrae?
Nam
et singulariter invenimus in Scripturis digitum sanctum
Spiritum nominatum. Ut est illud in Evangelio
ubi ait: Si ego in digito Dei daemonia ejicio; quod
alius evangelista declarat dicens: Si ego in Spiritu
Dei ejicio daemonia. Et magi Pharaonis victi signis
dicunt: Digitus Dei est. In Pentecosten, quod etiam
ante adventum Christi Judaei colebant, digito Dei, id
est Spiritu sancto, inscriptas tabulas Moyses accepit;
et quae tunc in lapideis tabulis praefigurata sunt corda
durissima Judaeorum post ascensionem Domini in
carneis tabulis, id est in cordibus discipulorum, visibiliter
dignatus est apparere in ipsa specie ignis, in