PL 103, col. 1392
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
qua Moysi in deserto apparuit: de quo credimus
Isaiam dicere: Dominus noster ignis consumens est.
Et sicut legimus quod nemo noverit cogitationes hominum
nisi Deus, quomodo Spiritus sanctus non est
Deus, quia etiam non solum in homine est, sed et
quae inter sunt scire dignoscitur, dicente Apostolo: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
Et paulo post ita: Quae Dei sunt nemo cognovit nisi
Spiritus Dei.
Sed forte dicit aliquis ideo minorem quia missus
legitur? Et quid dicturus est cum legit in Isaia propheta
ex persona Christi dicentis: Dominus misit me
et Spiritus ejus; et alibi: Spiritus Domini super me.
Propter quod unxerit me ad evangelizandum pauperibus
remissionem et caecis visum, ut annuntiarem annum
placabilem Domini, et reliqua. Et ut scias evidenter
de Domino dictum, evangelista dicit: Cum
venisset Dominus Jesus in synagoga, datus est ei liber
Isaiae prophetae; quem aperiens, invenit scriptum:
Spiritus Domini super me, et reliqua quae supra diximus. Et post haec liquit,
inquit, librum et dedit
ministro, et dixit: Hodie in vobis impleta est scriptura
ista. Credendum est mitti qui ubique esse dignoscitur,
sicut dicit psalmista: Quo ibo a Spiritu
tuo, et a facie tua quo fugiam? Sed sicut Filii missio
incarnatio intelligitur, ita Spiritus sancti missio
manifestatio declaratur, cum se dignatus est aut in
columbae specie vel in igne aut diversis hujusmodi
assumptis indiciis declarare. Quomodo ergo minor
credendus est qui etiam Deum, qui sicut ipse aequalis
est Patri, approbatur ad nostram remissionem
misisse, et non solum misisse, sicut per Isaiam dictum
memoravimus, sed etiam secundum carnem
creasse, sicut habes in Evangelio angelum ad Mariam
dixisse: Spiritus, inquit, sanctus superveniet in
te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, et reliqua. Non
enim generatione, sed jussione et benedictione sancti
Spiritus conceptus est Christus, sicut et alius
evangelista ait: Inventa est, inquit, habens in utero
de Spiritu sancto. Prophetae autem dicunt, ut cum
frequenter jam memoravimus: Haec dicit Dominus.
Et qui sit iste Dominus, Michaeas propheta evidenter
ostendit cum loquitur ad Achab dicens: Et si tu de
praelio sanus redieris, in me non est locutus Deus.
Et quis iste Deus sit qui in prophetis locutus sit,
Paulus apostolus demonstrat cum dicit ad Judaeos: Bene,
inquit, de vobis Spiritus sanctus prophetavit per
os Isaiae prophetae: Vade, inquit, excaeca cor populi
hujus, et reliqua.
Interrogandi sunt tamen haeretici cujus major
offensa sit, qui in Patrem peccaverit, an qui in Spiritu
sancto, quem dicunt Deum non esse. Et cum
dixerint majorem offensam esse qui in Patrem peccat,
interrogandi sunt iterum filii Israel utrum peccaverunt
Patri, an alteri. Cum responderint quia
Patri peccaverunt, iterum interrogandi sunt si eis
fuerint dimissa peccata. Utique non negabunt, quia
et legimus quod conversi sunt ad Deum, et dimissa
fuerint eis peccata. Deinde interrogandi sunt ut exponant