PL 103, col. 1400

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam
non novimus eum.
O exsecranda dualitas, operosa
praesumptio unam Domini nostri Jesu Christi personam
dirimentis in duas, cum sicut unusquisque
nostrum ex anima rationali et carne una fit persona,
quia unus est homo, ita Deus et homo una sit persona,
quia unus est Christus, non duo! Unde beatus
Petrus, cum sciscitaretur Dominus a discipulis
suis quem esse dicerent homines filium hominis, et
alii atque alii aliter atque aliter dicerent, respondit
unus pro omnibus ex Dei et hominis substantia unitatis
personam confitendo dicens: Tu es Christus
Filius Dei vivi. Dominus de Filio hominis id est homine
interrogat, et Petrus eumdem Filium Dei vivi
vera fidei puritate fatetur. Et e contra Feliciani infandi

adoptivum eum veternare contendunt, cum
Dominus hanc fidei confessionem sanciens, ob hanc
Petrum beatificaverit, super hanc Ecclesiam suam
stabiliendam praedixerit dicens: Beatus es Simon
Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed
Pater meus, qui est in coelis. Et ego tibi dico quia
tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, et portae inferi non praevalebunt adversus
eam. Ut ergo secundum Danielem prophetam
adducatur justitia sempiterna et ungatur sanctus
sanctorum impleta hac prophetia, ista est vera fidei
praerogata confessio uncti, id est Christi Filii Dei,
non adoptivi, sed proprii; cui proprio Filio non pepercit
Deus.
Quanta ergo temeritas horum antiphrasinorum haereticorum,

videlicet Felicianorum, quia infelicium,
contra tantam soliditatem a Domino commendatam
suorumque apostolorum dogmatibus propalatam portas
mortis sese ingerere Ecclesiae Dei nitentium nec
praevalentium! O caeca temeritas inferorum portarum
harum perstrepentium confuso stridore adversus
Dominum et adversus Christum ejus! O canina
furies rabido ore Christum Filium Dei vivi
oblatrantis secundum assumptionem non esse eum
Dei virtutem et Dei sapientiam mentientis, cum ipsum
nomen Christi secundum assumptum, si fas est dicere!
et non secundum assumentem, est dictum!
Verum quoniam Christus ab unctione est dictus, et
unctus in assumptione nostro participio in assumente

verbo, sicut scriptum est: Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis.
Prae participibus igitur
Christicolis, scilicet cunctis, unctus est Christus,
in quo est eorum particeps homo Verbum caro
factum: quia quod illi adoptione acceperunt Filii
esse Dei Christianitatis obtentu chrismatis unctione,
id Christus possidet proprietate virtutis; nihilominus
ut sit proprius Dei unigenitus Filius, de Spiritu
sancto ex Maria virgine theotocon, id est Dei
genitrice virgine conceptus et natus, non duo, sed
unus: quia non duo sunt Filii, unus proprius, et
alter adoptivus, sed unus idem proprius unigenitus
Dei Filius. Et ideo ait Apostolus proprio Filio non pepercisse,
quoniam ubi venit plenitudo temporis, sicut
idem ipse ait, misit Deus Filium suum factum ex muliere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.