PL 103, col. 1401
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
factum sub lege.
Quod autem sit unigenitus,
sacra Scriptura non tacet, sed creberrime inculcat.
Unde est illud: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi
unigeniti a Patre.
Quid ad haec favet nunc vesana temeritas dicentium
assumptionem et adoptionem unum esse, et
ideo Christum secundum hominem assumptum esse
etiam adoptivum, cum nihil horum convincantur in
Christum reperiri posse? Prorsus nec adoptionem,
quia proprium eum docet Apostolus esse Filium Dei;
neque assumptionem, quia dicit misisse Deum Filium
suum factum ex muliere: quoniam Verbum caro
factum est, non assumpsit carnem; sed Verbum caro
factum, Deus homo factus est, Filius Dei factus
ex muliere: quoniam non prius factus caro, denuo
est assumptus a Verbo; sed praeveniendo Verbum
carne, Verbum caro factum est. Idem non cum
esset pauper, dives factus est, sed cum esset dives,
pauper factus est; quia cum esset in forma Dei,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudine hominum factus, habitu est inventus ut
homo. Idem ipse, ipse Verbum, cum dives esset
in forma Dei, aequalis Deo, pauper factus est, exinaniendo
se, Verbum caro fiendo, Filius Dei factus
ex muliere, non assumptus, ut blasphemi aiunt, adoptione.
Unus idem ipse qui descendit, non ut hominem
assumeret, qui necdum erat formatus, sed ut
homo fieret incarnatus. Idem ipse est qui ascendit
super omnes coelos, ut impleret omnia. Secundum
quod magnum hoc esse pietatis sacramentum Apostolus
docet: Quod manifestatum est, inquit, in
carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis,
praedicatum est in gentibus, creditum est in hoc
mundo, assumptum est in gloria. Hoc idem quod
manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu,
quia dicente archangelo de ejusdem Dei et
Domini genitrice: Quod enim in ea natum est, de
Spiritu sancto est. Ac sic ut instaurarentur quae in
coelis et quae in terris sunt in ipso, apparuit angelis,
praedicatum est in gentibus, assumptum est
in gloria, ut sit mediator Dei et hominum Jesus
Christus: quia qui Deus, idem est homo; et qui homo,
idem ipse est Deus.
Ex natura ergo utraque una Christus persona.
De ipso ostendens idem ipsum dicit idem ipse: Nemo
ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo,
filius hominis qui est in coelo. In terra erat tunc
temporis localitate inter homines homo; et in coelo
se esse dicebat Filium hominis; quia qui filius hominis
erat localitate, idem Filius erat Dei immensitate.
Propter quod dicit: Si ergo videritis filium
hominis ascendentem ubi erat prius? Quem pro tanta
unitatis proprietate vere Filium Dei Joannes apostolus
et evangelista, confessus est hominem, ut eumdem
qui ab initio vita aeterna est apud Patrem, verbum
se corporaliter et vidisse et contrectasse praedicaverit
dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus,
quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus,