PL 103, col. 1407
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
substantiis unius personae Filii Dei vivi Jesu Christi
Domini nostri; ut cognitis naturae utriusque documentis,
et verbum in Christo homine et Christum
hominem adoremus in verbo: quoniam promulgante
beato Leone papa, si, prout Apostolus ait, qui adhaeret
Deo, unus spiritus est, multo magis Verbum
caro factum unus est Christus, ubi nihil est alterius
naturae quod non sit utriusque subjiciens.
Non ergo infirmemur in consilio misericordiae
Dei, quae nos et innocentiae reformet et vitae. Nec
quia in Salvatore nostro manifesta agnoscimus gemina
signa naturae, aut in gloria Dei de veritate
carnis, aut in humilitate hominis de deitate majestatis
ullatenus dubitemus: quia idem homo est in
forma Dei qui formam recepit servi, idem et incorporeus
manens et corpus assumens, idem in sua
virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis,
idem a paterno indivisus throno, et ab impiis
crucifixus in ligno. Idem est super coelorum altitudines
victor mortis ascendens, et usque ad consummationem
saeculi universam Ecclesiam non relinquens.
Idem postremo est qui in eadem qua ascendit
carne venturus, sicut judicium sustinuit impiorum,
ita judicaturus est de omnium actione mortalium.
Unde, ne pluribus testimoniis immoremur,
unum sufficit ex Evangelio beati Joannis adhibere,
quod ipse Dominus noster hoc dicit: Amen amen
dico vobis, quia venit hora et nunc est quando mortui
audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Sicut
enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio
vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei judicium
facere, quia filius hominis est.
Ergo sub una
sententia, quia Filius Dei est, atque quia filius hominis
est, apparet quemadmodum Christum Dominum
in unitate personae credere debeamus; qui cum
sit Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis
per assumptionem factus est carnis, ut moreretur,
sicut ait Apostolus, propter delicta nostra,
et resurgeret propter justificationem nostram, unus
idemque Deus homo et homo Deus, Filius Dei, filius
hominis; et filius hominis, Filius Dei. Verum quoniam
nonnisi ex utroque salvamur. Talis enim erat
hominum a primis ducta genitoribus causa mortalium
ut originali peccato transeunte per posteros
nullus poenam damnationis evaderet nisi Verbum
caro fieret et habitaret in nobis. Nec enim Verbum
aut in carnem aut in animam aliqua sui parte conversum
est, cum simplex et incommutabilis natura
deitatis tota in sua sit semper essentia, nec damnum
sui recipiens nec augmentum. Et sic assumptam....
...... glorificata in glorificante permaneat. Cur autem
inconveniens aut impossibile videatur ut Verbum
caro atque anima unus Jesus Christus et unus Dei
hominisque sit Filius, si caro et anima, quae dissimilium
naturarum sunt, unam faciant etiam sine
Verbi incarnatione personam, cum multo facilius sit
ut hanc unitatem sui atque hominis deitatis praestet
potestas quam ut eam in substantiis obtineat solius
humanitatis infirmitas.