PL 103, col. 1408

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Nec Verbum igitur in carnem, nec caro in Verbum
mutata est; sed utrumque in uno manet, et unus in
utroque est, non diversitate divisus, non permixtione
confusus. Non alius ex Patre, alius ex matre;
sed idem alter ex Patre ante omne principium, alter
de matre in fine saeculorum; ut esset mediator Dei
et hominum homo Christus Jesus, in quo habitaret
plenitudo divinitatis corporaliter. Totum igitur corpus
implet tota divinitas; et sicut nihil deest illius
majestati cujus habitatione impletur habitaculum,
sic nihil est corporis quod non suo habitatore sit
plenum, in quo et nos sumus repleti. Quod autem
dictum est, Et estis in illo repleti, nostra utique est
significata natura; ad quos illa repletio non pertineret,
nisi Dei Verbum nostri sibi generis et animam

et corpus invenisset, quae ita in unitate convenerunt
ut nec separationem possint habere nec finem, verus
homo vero unitus Deo, nec secundum existentem prius
animam deductus e coelis, nec secundum carnem
creatus ex nihilo, eamdem gerens in Verbi deitate
personam ut veritas affectionum sub moderamine
deitatis esset et mentis, et tenens communem nobiscum
in corpore animaque naturam. Non enim
esset Dei hominumque mediator nisi idem Deus
idemque homo in utroque et unus esset et verus.
De quo uno veroque docet beatus apostolus Petrus
magnum esse pietatis sacramentum: Quod manifestatum
est, inquit, in carne, justificatum est in spiritu,
apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum
est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Item unde

supra sanctus Hilarius in divinis dogmatibus insigniter
orthodoxus ita est orsus: Cum Verbum
Deus in sacramento naturae suae manens homo natus
sit, natus autem est non ut esset alius, sed ut ante
hominem Deus suscipiens hominem homo Deus possit
intelligi. Nam quomodo Jesus Christus Dei Filius
natus ex Maria est, nisi quod verbum caro factum
est, scilicet quod Filius Dei, cum in forma Dei esset,
formam servi accepit? Cum ergo Dominus et salvator
noster Jesus Christus et natus et passus et
mortuus et sepultus sit et resurrexerit, non potest
in his sacramentorum diversitatibus ab se dividuus
esse ne Christus sit, cum non alius Christus quam
qui in forma Dei erat formam servi accepit, neque
alius quam qui natus est mortuus est, neque alius

quam qui mortuus est resurrexit, neque alius quam
qui resurrexit sit in coelis, in coelis autem non alius
sit quam qui descendit de coelis. Homo itaque Dominus
Jesus Christus unigenitus Deus, per carnem et
verbum ut hominis filius ita et Dei Filius. Audi in
hoc apostolicae doctrinae eruditam, non carnis sensu,
sed dono Spiritus, fidem, cum Graecis sapientiam et
Judaeis signa petentibus loquitur: Nos autem praedicamus
Jesum Christum et hunc crucifixum, Judaeis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem
vocatis Judaeis et Graecis Jesum Christum Dei virtutem
et Dei sapientiam. Nunquid divisus est Christus, ut
alius sit crucifixus et alius Christus virtus et sapientia
Dei? Et cum idem unus atque unus sit, descendens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.