PL 103, col. 16

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

mirantur de conversatione gentium, et quod in omnem
terram exivit apostolorum Christi praedicatio.
Potest tamen et ita intelligi, quod fides ista quam
Romani habent, ipsa eademque sit, et non alia, quae
in universo mundo annuntiatur et creditur, quae
non solum in terris, sed et in coelis praedicatur. Deo
meo. Blandientis affectus est, quod communem Dominum
omnium, gratiae magnitudine suum et quasi
proprium senserit Deum. Observandum sane est,
quia ad hoc quod dixit, primum quidem gratias ago,
consequens erat ut diceret: Secundo. Sed praediximus
de locutionibus minus finitis, nisi forte videatur
in eo reddi, cum dicit: Nolo autem ignorare vos,
fratres.
Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo.

In spiritu meo, inquit, non in circumcisione manufacta,
neque in neomeniis et sabbato, et discretione
escarum, sed in spiritu meo, id est, in mente: quia
enim Deus spiritus est, spiritu vel animo debet illi
serviri. In evangelio Filii ejus. Hoc est, non in eo
quod Moyses servus tradidit, sed in eo quod dilectissimus
Filius docuit.
Quod sine intermissione mentionem vestri faciam
in omnibus orationibus meis. Dicit Apostolus: Semper
gaudete, sine intermissione orate. Quis autem potest
ita semper orare, et sine defectu vel intermissione
precibus insistere, ut nec alimentis sumendis,
aut dormiendi tempus habeat? Aut ergo dicendum
est, eum semper orare et non deficere, qui canonicis
orationibus quotidie juxta ritum ecclesiasticae traditionis,

psalmodiis, precibusque consuetis Dominum
laudare et rogare non desistit. Et hoc est quod
Psalmista dicebat: Benedicam Dominum in omni
tempore, semper laus ejus in ore meo [(Psal. XXXIII)]
.
Aut certe omnia quae justus secundum Deum gerit
et dicit, ad orationem esse reputanda: qui enim
justus est, sine intermissione quae justa sunt agit,
per hoc sine intermissione justus orabit, nec unquam
ab oratione cessabit, sive justus esse desistet.
Obsecrans, si quomodo. Id est, aliqua causa, vel
qualibet occasione vel ratione. Itaque voluntati ejus
sicut occasio data est, ut coactus appellaret Caesarem,
sic dirigetur ex aliqua causa, Deo volente, ut
impleret propositum voluntatis suae. Denique in

naufragio posito astitit Dominus, dicens: Noli timere,
sicut enim testificatus es in Hierosolymis de
me, ita et Romae. Videamus autem quod dicit, cui
servio in spiritu meo. Servire in spiritu, simile mihi
videtur esse, imo et amplius aliquod quam adorare
in spiritu; nam adorare quis potest sine affectu, deservire
vero ejus est, quem constringit affectus. Deservit
ergo Apostolus Deo non corpore, nec anima,
sed meliore sui parte, id est, spiritu. Haec enim tria
esse in homine designat ad Thessalonicenses scribens,
cum dicit: Ut integrum corpus nostrum, et
anima, et spiritus, in die Domini nostri Jesu Christi
servetur. Et Daniel dicit: Laudate, spiritus et animae
justorum, Dominum. Prosperum iter habeam in voluntate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.