PL 103, col. 17
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
Dei veniendi ad vos.
Puto quod etiam hoc vult
intelligi, quia non semper itineris prosperitas Dei
voluntate perficitur. Denique et Balaam iter habuit
prosperum eundi ad Balac, ut malediceret populum
Israel, sed non fuit illa ex voluntate Dei prosperitas;
et multi in rebus saeculi prosperis utuntur
successibus, et exsultant in prosperitatibus
suis, sed non est talis prosperitas ex voluntate
Dei.
Desidero enim videre vos. Quid est quod cum scriptis
illos corrigat et a carnali sensu abstrahat, praesentiam
suam necessariam dicit? Nisi aliter dicta ad
aliud solent rapi, sicut ab haereticis fit, ideo desiderat
videre eos, ut praesens doctrinam evangelicam,
sensu quo scribit, tradat, ut magis illis proficiat, additis
signis virtutum quae magis auctoritatem dant
signis. Cum autem dicit: Ut gratiam vobis spiritualem
ministrem. Carnalem illos sensum assecutos significat,
quia sub nomine Christi non illa quae Christus
docuerat fuerant assecuti, sed ea quae fuerant
Judaeis tradita. Ad confirmandos vos. Haec confirmatio
tres personas requirit: adjuvantis Dei, ministrantis
apostoli, accipientis populi. Consolari
autem se dicit cum illis, si apprehendant spiritualia.
Per eam quae invicem est fidem. Hoc est, ut per
communem fidem invicem consolemur. Quod autem
dicit: Ut aliquod tradam vobis donum spirituale, videtur
indicare esse aliquid quod donum quidem sit,
non tamen spirituale, ut nuptiae, divitiae, et fortitudo
corporis, et formae decor, regnumque terrestre: a
Deo enim etiam haec donantur. Beati sunt ergo illi
quibus spiritualem gratiam tradere vult Apostolus
ad confirmationem fidei, ut ultra parvuli non sint,
neque circumferantur omni vento doctrinae. Quod
cum sit, Paulus et ipse consolationem capit, opus
suum firmum et stabile videns, et illi consolantur,
quia apostolicae gratiae sunt participes.
Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui
venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc, ut
aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in caeteris
gentibus, Graecis ac barbaris, sapientibus ac insipientibus
debitor sum. Itaque quod in me promptum est, et
vobis qui Romae estis evangelizare. Est quidem hyperbaton
in hoc loco, est et locutionis defectio. Si hyperbaton,
hoc modo reddere possumus: Nolo autem
ignorare vos, fratres, quia saepe proposui venire ad
vos, ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et
in caeteris gentibus, Graecis et barbaris, sapientibus
et insipientibus, et prohibitus sum usque adhuc. Defectio
vero elocutionis hoc modo adimplebitur, in eo
ubi dicit: Et in caeteris gentibus, Graecis ac barbaris,
sapientibus et insipientibus, videtur deesse, quibus
debitor sum: ut sit talis consuetudo [ Al., compositio]:
Sicut fructum habeo et in caeteris, Graecis et
barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus debitor
sum: ita quod in me est, promptus sum etiam
vobis qui Romae estis, evangelizare, et [Al., sed ] prohivitus
sum. Siquidem a Deo putetur prohibitus,