PL 103, col. 18

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

ostenditur per hoc id etiam curae Deo fuisse quo
unusquisque apostolorum vel debeat ire, vel non debeat.
Cur autem prohibitus est? Ideo quia Dominus
sciebat imperitos adhuc Romanos, et mittebat Paulum
ad alios, ut interim paratiores. Ut aliquem fructum
habeam in vobis. Unde velut multarum divitiarum
cupidus Paulus, congregat fructus ex Graecis,
congregat ex barbaris, etc. Verum hos omnes fructus
affert Paulus, qui tanquam palmes bonus permanet
in vite vera, quae est Christus, quem frequentius
Pater purgat agricola, et ideo fructum plurimum
affert, purgat eum in laboribus, in tribulationibus,
in persecutionibus. Sunt enim alii palmites,
qui in vite quidem permanent, fructum vero non
ferunt, sed sunt aridi, qui dicuntur a Patre in ignem

mitti. Fructum dicit, ministerii sui coelestem mercedem. Sicut et in caeteris gentibus.
Exemplo caeterarum
gentium; promptior enim fit quis ad rem sibi
traditam, si illi multos videat assentire. De Judaeis
autem tacuit, quia magister gentium erat. Sicut et
in caeteris gentibus: subauditur, habeo. Sapientes
autem illos dicit, qui mundanis rationibus eruditi,
sapientes vocantur in saeculo, dum aut siderum speculatores
sunt, aut mensuris, aut numeris, aut arti
grammaticae student, aut rhetoricae, aut musicae.
Requirendum est quomodo Apostolus Graecis et barbaris,
sapientibus et insipientibus debitor est. Quid
enim ab ipsis acceperat unde eis debitor fieret? Arbitror
diversis quidem gentibus inde effectum esse
debitorem, quia omnium gentium linguis eloqui accepit

gratiam Spiritus sancti. Ergo debitor omnibus
illis efficitur, quorum causa accepit a Deo linguae
notitiam. Sapientibus autem efficitur debitor, per
hoc quod accepit sapientiam in mysterio absconditam,
quam perfectis et sapientibus loqueretur. Quo
modo autem et insipientibus? In quo patientiae gratiam
et longanimitatis accepit; summae etenim patientiae
ferre insipientium motus.
Non enim erubesco super evangelium. Hoc est,
sicut quidam doctores erubescebant, qui doctrinam
coelestem adjunctis miraculis corroborare nequibant. Virtus enim Dei est,
etc. Nulla major virtus est
quam quae, devicta morte, homini perditam reddidit
vitam, quamvis incredulis infirmitas videbatur? Definiens
ergo quid sit evangelium, pronuntiat. Virtus
enim Dei est,
inquit, in salutem omni credenti. Quod
autem dixit quod virtus Dei est in salutem, videtur
ostendere, quod sit aliqua virtus Dei quae non sit
ad salutem, sed ad perditionem: sicut in Psalmis legitur: In virtute tua disperde illos;
virtus enim in
dextera est qua salvamur, ut virtus in qua disperdit,
sinistra dicatur.
Justitia enim Dei revelatur in eo, ex fide in fidem.
Justitia Dei est, quia quod promisit, dedit. Judaeo.
Credenti quod ei promisit Deus prophetas suos.
Justum Dominus probat ex fide Dei promittentis, in fidem
hominis credentis. Justitia Dei revelatur.
Qui credit veracem Deum dedisse quod promisit,
hoc contra Judaeos loquitur qui negant esse Christum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.