PL 103, col. 19
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
quem promisit. Sicut scriptum est. In Habacuc videlicet. Justus ex fide,
id est, non ex operibus legis, Vivit
[(Habac. II)]
, hoc est, praesentem vitam ducit,
vel vitam aeternam acquirit. Aliter secundum Pil.
+ Justitia Dei est. Quod justum fuerat, ut quo modo
Abraham credens ex gentibus, per solam fidem
justificatus est, ita caeteri fidem ejus imitantes, salvarentur. Ex fide
Abraham: In fidem hominis credentis;
sive ex fide Judaei, in fide gentilis: ideo autem ex
et in posuit, ut tautologiae vitium declinaret.
Justitia Dei in evangelio revelatur, per id quod
ad salutem nullus excipitur venire, sive Judaeus,
sive Graecus, sive barbarus; nam omnibus dicit Salvator: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego reficiam
vos
[(Matth. XI)]
: Revelatur justitia Dei, quae
obtecta prius velabatur in lege; revelatur enim in
his qui ex fide Veteris Testamenti ad fidem novi
Evangelii veniunt; et cum in Evangelium veniunt,
ex fide legis, in fidem Christi diriguntur. Justus autem
meus ex fide vivit, id est, Veteris et Novi Testamenti:
nam alterum sine altero integritatem
vitae non habet. Aliter ex fide praedicantium, in fidem
credentium. Sive ut Augustinus exponit, ex fide
verborum quibus nunc credimus quod nondum videmus, in fidem
rerum, qua in aeternum quod nunc
credimus, obtinebimus. Quare non homo vel vir ex
fide vivere dixit, ideo ne reprobaret opera dum hucusque
fidem et gratiam commendavit, hic vero opus
ostenditur, dicens: Justus est, fide vivet; quia justum
indicat, bona opera habentem.
Revelatur enim ira Dei de coelo. Sicut in illo qui
credit justitia Dei revelatur, ut supra memoravit,
ita et in eo qui non credit ira Dei revelatur de
coelo. Auctoritas celsitudinis hoc loco ostenditur,
sic est illud: Pater noster, qui es in coelis [(Matth.
VI)]
. Sic: Omne datum optimum et omne donum perfectum
desursum est, descendens a Patre luminum [(Jacob. I)]
.
Ita et justa vindicta, qui ira Dei appellatur,
non nisi de superni judicis throno descendit.
Ira Dei videtur interdum virtus ipsa quae praeest poenarum
ministris, et quae supplicia infert peccatoribus,
dici. Interdum tentationis afflictio ira Dei nominatur,
sicut Job dicit: Ira Dei in corpore meo? Et quia spiritualia
nequitiae, adversum quae nobis certamen
est, in coelestibus esse dicuntur, consequenter in
eos qui ab his separantur ira Dei de coelo dicitur
jaculari. In omnem impietatem. Id est, Judaeorum
et gentium. Impietas, in Deum peccare est: iniquitas,
in homines: in Deum ergo et in homines
peccant qui veritatem in iniquitate detinent.
Non dixit, quod non habent veritatem, sed
veritatem quam sciunt, in iniquitate detinent;
nam veritatem nominis Dei in injustitia indignae
materiae detinent idolorum. Quia quod notum
est Dei. Notitia Dei manifesta est ex fabrica mundi;
ut enim Deus, qui natura invisibilis est, possit sciri,
opus factum ab eo est, quod opificem visibilitate sua
manifestaret, ut per certum incertum posset sciri. Quia quod notum est Dei.
Id est, quod cognosci de