PL 103, col. 20

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Deo potest, per conjecturam creaturae, verbi gratia,
quod sit, et quod justus sit et omnipotens: ostendens
esse aliquid Dei quod notum sit et aliquid ejus
quod ignotum sit. Ignotum hoc Dei intelligendum
est, cum ratio substantiae ejus vel naturae, cujus
quae sit proprietas, puto quod non solum nos homines,
sed et omnem lateat creaturam. Deus enim illis
manifestavit. Id est, manifestavit se, dum opus fecit
per quod possit agnosci.
Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea
quae facta sunt, intellecta perspiciuntur. Hoc est,
mysteria obscura suae virtutis. Sciendum est quod
hic invisibilia quae nominat de creaturis, spiritualia
alibi dicit; ideoque addidit: Sempiterna quoque virtus
ejus ac divinitas. Virtus est qua instituit quae

non erant, quaque omnia regit; divinitas est, qua
replet universa. Non magnificaverunt. Quia nec dignum
honorem Deo dederunt. Aut gratias egerunt.
Pro eo quod tales facti sunt, ut Deum possent agnoscere,
si vellent. Sed evanuerunt in cogitationibus
suis. Per cogitationum suarum vanitatem dum formas
et imagines corporeas requirunt in Deo, in semetipsis
Dei imaginem perdiderunt: quos Anthropomorphitas
ecclesiastici viri solent nominare. Obcaecatum
est insipiens cor eorum. Recedentes a lumine
veritatis sapientes, quasi qui invenissent quomodo
invisibilis Deus per simulacrum visibile coleretur. Stulti facti sunt.
Non intelligentes nullam
similitudinem habere mortuum immortalis, et corruptibile
sempiterni conditoris. Quamvis ad omnes

homines quibus inest naturalis ratio, maxime tamen
haec spectant ad sapientes hujus mundi, et eos qui
philosophi nominantur, quibus praecipue creaturas
mundi et omnia quae in eo facta sunt discutere
disciplina est, et per haec quae videntur ea quae non
videntur ratione colligere. Et mutaverunt gloriam
immortalis Dei. Hoc est, nomen et honorem Dei
idolis dederunt; a vivo enim Deo recedentes, mortuis
favent. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt
figmentum Belis, hominis mortui, qui principatum
dicitur in eis egisse. Coluerunt et serpentem,
draconem, quem occidit Daniel, homo Dei, cujus
similitudinem habent. Aegyptii colebant quadrupedem,
quem dicebant Apim, in similitudinem vaccae:
quod malum imitatus est Jeroboam; et volucres,

quia chronica sacra habebant pagani, id est, ut
aquila Jovis, graculus et cornix diceretur. Sed breviter,
et omni in unum collecta definitione dicamus:
Adorare alium Deum praeter Patrem, et Filium, et
Spiritum sanctum, impietatis crimen est.
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis
eorum. Isti autem vertentes se a Deo, traditi sunt diabolo.
Tradere hoc est permittere, non incitare, aut
immittere, ut ea quae in desideriis conciperent, explerent
in opere. Per hoc quod deserunt, traduntur in
desideria cordis sui. Quali judicio erga divinitatis usi
sunt venerationem, dum Dei incorruptibilis gloriam,
ad foedas et indignas deducunt hominum et animalium
formas, tali etiam erga semetipsos utantur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.