PL 103, col. 21
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
vice, ut rationabiles homines vivant more irrationabilium
belluarum. Item Augustinus in libro de
Gratia Dei, et libero Arbitrio. Propterea tradidit
illos Deus in desideria cordis eorum. Scriptum est in
Proverbiis Salomonis: Sicut impetus aquae sic cor
regis in manu Dei: quocunque voluerit, inclinabit
illud. Et in Epistola Pauli ad Romanos: Propterea
tradidit illos Deus in desideria, etc. His et talibus
testimoniis divinorum eloquiorum, satis, quantum
existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum
ad inclinandas eorum voluntates quocunque
voluerit, sive ad bona pro sua immensa misericordia,
sive ad mala pro meritis eorum: judicio autem suo aliquando
aperto, aliquando occulto, semper autem justo.
Ac per hoc, quando legitis in divinis litteris a Deo
seduci homines, aut obtundi, aut obturari corda eorum,
nolite dubitare praecessisse mala merita eorum,
ut juste paterentur. In immunditia. Quae est in turpibus
mysteriis, ut contumeliis afficiant corpora sua,
dum sibi in sacramentis idolorum cauteria et bustiones
infligunt, ut quasi amentes ipsi in se
suorum sint vindices delictorum. Qui commutaverunt
veritatem Dei in mendacium. Hoc est, nomen Dei
qui verus est, dederunt his qui non sunt dii, lapidibus
scilicet et lignis, atque metallis. Qui simulacrum
colit, convertit veritatem Dei in mendacium;
nam mare veritas est, hoc est, vera creatura: Neptunus
autem mendacium, factum ab homine, conversa
veritate Dei in mendacium, quia Deus fecit mare,
homo autem simulacrum Neptuni. Et coluerunt, et
servierunt creaturae potius quam Creatori.
Id est,
non solum dilexerunt, sed etiam servierunt. Sed
quicunque alicujus creaturae cupiditate vincitur, ipsi
servit; a quo enim quis superatus est, hujus et servus
est. Qui est benedictus in saecula. Cui si servissent,
et ipsi fieri benedicti in saecula potuissent.
Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum,
in eum usum qui est contra naturam. Omnia perverterunt
in Deum perversi; neque enim ordinem
naturae servare poterant, qui naturae dereliquerant
auctorem. Similiter autem et masculi, relicto naturali
usu feminae. Aliam dare Satanas legem non potest,
nisi ut concessa et licita in alium ordinem vertat, ut
dum aliter fiunt quam concessa sunt, peccata sint. Exarserunt.
Quia effrenata libido modum servare
non novit. Et mercedem quam oportuit erroris sui
in semetipsis recipientes. Oportuisse non est veritus
dicere Apostolus, ut qui creaturae potius quam
Creatori servierunt, erroris sui mercedem, non inviti
haec turpia patiendo, sed libenter faciendo, receperunt:
judicio scilicet non alicujus hominis immundissimi
quem talia delectarent, sed justissimi Dei qui
tradidit illos in passiones ignominiae, ut crimina criminibus
vindicarentur, et supplicia peccantium non
sint tormenta, sed incrementa vitiorum. Et sicut non
probaverunt Deum habere in notitia. Non nescierunt,
sed minime probaverunt: ille enim probat Deum
habere in notitia, qui semper illum praesentem habens,
peccare non audet. Tradidit illos Deus in sensum