PL 103, col. 22

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

reprobum.
Deus neminem tradit, sed relinquit,
nec adjuvat eum qui peccat. Repletos omni iniquitate
et malitia. Principales causas ostendit esse
omnium vitiorum. Joannes Metropolitanus haec dicit: Iniquitas
est generale nomen omnis peccati
ab origine; nam quisquis de aequitate naturae, vel
mandatorum Dei labitur, iniquus dicitur: unde iniquitas
dicta est, quasi inaequitas: Malitia vero, quasi
major latio: molitur enim, vel magis vult quam necesse
est. Fornicatio dicta est, quasi formae necatio,
per quam forma bona naturalis animae necatur.
Fornicatio autem est a legitimo conjugio foras exire.
Impudicitia est peccatum publicum, et perseverans. Avaritia
dicta est quasi ab auro respecta. Avarus
dicitur, quasi avidus auri. Invidia est odium alienae

felicitatis. Homicidium est innocentis occisio. Contentio
est, ubi non ratione aliquid, sed animi pertinacia
defenditur; ubi non tam veritas quaeritur, sed
intentio fatigatur. Contentiosus est qui aliquid contra
conscientiam suam nititur defensare. Dolus est
occulta malitia, blandis sermonibus adornata. Malignitas
est malitiae opus, dicta a male agendo. Susurrones.
Murmuratores non in faciem, sed in aurem
loquentes. Deo odibiles. Nihil enim est tam odibile
Deo quam idololatrae. Contumeliosi sunt, qui
veloces sunt in verbis injuriae. Superbia est amor
alienae excellentiae, qui vult supergredi quod est
super se. Inventores malorum. Quia semper superbia
excogitat et invenit mala: sicut auctor superbiae
per elationem suam invenit sibi malum quod ante

non fuerat. Elatus autem dicitur, qui se jactat super
mensuram suam. Item elati sunt, qui se jactant habere
quod non habent. Parentibus non obedientes.
Veri parentes sunt qui per semen verbi generant in
lucem et vitam aeternam. Insipientes. Incompositos:
Inordinatos. Qui a fonte sapientiae recesserunt, necesse
est ut inordinate ferantur. Sine affectione.
Affectio est adimpletio charitatis. Sine misericordia.
Quomodo enim aliorum poterunt misereri, qui sibi
crudeles sunt.
Tertio invenimus ab Apostolo positum: Tradidit
illos. Et primae quidem traditionis causas addidit: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum magnificaverunt,
etc. Propter quod, inquit, tradidit illos
Deus in desideria cordis eorum, etc. Secundae traditionis

causam videtur praemittere, cum dicit: Quia
commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Propter
hoc, ait, tradidit illos Deus in passiones ignominiae:
quae tamen secunda traditio gravioribus flagitiis
videtur obnoxia: etenim feminae, inquit, eorum mutaverunt naturalem usum,
etc. Tertiae
quoque traditionis causas videtur dare, cum dicit: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia,
tradidit illos Deus in reprobum sensum,
etc.
Verum distinctiones istae causarum, non mihi videntur
congruere satis ad ea quae singulis quibusque
subjecta sunt crimina. Quomodo enim turpioribus traditur
flagitiis is qui creatorem deseruit, magis quam
ille qui gloriam incorruptibilis Dei mutaverit in similitudinem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.