PL 103, col. 24

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

peccator peccatorem tui similem judicas, quanto
magis Deus justus te judicabit injustum? Secundum
veritatem. Humanum enim judicium multis modis
corrumpitur, amore, odio, timore, avaritia. Saepe
judicum integritas violatur, et contra justitiae regulam
interdum misericordia inclinatur. Illud est quod
in hoc loco videtur ostendi quia solius Dei sit secundum
veritatem judicium. Sunt enim quaedam
quae committuntur opere quidem malo, animo autem
non malo: ut si quis, verbi causa, homicidium non
voluntate commiserit; et alia fiunt opere quidem
bono, sed animo non bono: ut si quis misericordiam
non pro mandato Dei, sed ut laudetur ab
hominibus faciat; alia vero sunt in quibus sive in
bono, sive in malo, animus cum opere concordat; et

quia corda hominum nosse solius Dei est, et mentis
secreta agnoscere, idcirco ipse solus est qui secundum
veritatem potest habere judicium.
Existimas autem, o homo. Hoc est, nunquid tibi
examen datum est vel potestas judicandi de malis et
stupris, cum eadem agis, et non est qui de te ad
praesens judicet? Effugies judicium Dei. Non utique
in futuro evades. An divitias bonitatis ejus, et patientiae,
et longanimitatis contemnis? Divitiae bonitatis
Dei, quibus bona pro malis dat. Patientia vero
est, qua peccatores impunitos patienter converti tolerat.
Longanimitas est, qua longum spatium poenitentiae
dat. Divitias bonitatis ille agnoscere potest,
qui considerat quanta in terris mala quotidie homines
gerant, tamen his Deum producentem solem

suum quotidie, et pluvias ministrantem. Sustentatio
vero, vel longanimitas, ac patientia in hoc videtur
differre, quod qui infirmitate magis quam proposito
delinquunt, sustentari dicuntur: qui vero pertinaci
mente velut insultant in delictis suis, patienter ferri
dicendi sunt. Sed sicut omnia in mensura fecit Deus,
et pondere et numero, ita etiam patientiae ejus certa
mensura est. Tu autem secundum duritiam, et impoenitens
cor. Impunitatem sperans peccatorum non solum
durat, inconversibilis et incontrectabilis manens,
sed adhuc peccat, securus quod non sit ultio
futura. Cor durum in Scripturis dici videtur, cum
mens humana, velut cera a frigore iniquitatis obstricta,
signaculum imaginis divinae non recipit. Thesaurizas tibi iram.
Hujus verbi in Scripturis

significantiam triplicem legimus: dicitur enim in
Evangelio thesauros esse quosdam in terris, in quo
prohibet Dominus thesaurizari; et alios thesauros
in coelo jubet fideles recondere; et hic nunc Apostolus
dicit irae thesauros. Ira autem Dei nihil aliud
quam justa vindicta intelligitur. Crassitudo vero
cordis est, ubi subtilis et spiritualis intelligentiae non
recipitur sensus. Qui reddet unicuique secundum opera
sua. Sciendum quod ex Jeremia Apostolus hoc
testimonium sumpserit
[(Jer. XXV)] . Illud quod in Ezechiele
scriptum est, huic sententiae videtur adversari;
dicit enim: Cum avertit se justus a justitia sua, et
fecerit iniquitatem secundum omnes iniquitates quas
fecit iniquus, omnes justitiae ejus quas fecerit non commemorabuntur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.