PL 103, col. 25

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

in lapsu ejus, quo lapsus est: sed in
peccatis qui peccavit, in ipsis morietur
[(Ezech. XVIII)] .
In quo videtur latenter hujusmodi inseruisse intellectum,
ut si forte non secundum omnes iniquitates
quas fecit iniquus, fecerit justus, non omnes justitiae
ejus de memoria auferantur. His quidem qui secundum
patientiam boni operis gloriam, et honorem,
et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam. Boni
operis merces per patientiam exspectatur, quod in
praesenti vita non redditur; per fidem enim ambulamus,
et non per speciem: patientiam autem boni
operis in illis esse certum est, qui agones et certamina
perferunt. Gloriam. Decus formae qua sancti
fulgebunt sicut sol. Honorem. Filiorum Dei, quo
nihil est majus, per quem etiam angelos judicabunt

[(Matth. XIII)] .
Incorruptionem. Vitae scilicet perpetuae.
Signanter autem addidit incorruptionem, propter
indiscretionem saecularis gloriae atque honoris,
qui corruptibilis est.
His autem qui ex contentione sunt. Subaudi, erit.
In divinis Scripturis aegritudines animae numerantur,
sed unus ex caeteris languor est, et animae quidem
pessimus. Contentio animae intelligenda est, per
quam omne opus pravum geritur, per quam haereses
nascuntur, per quam schismata et omnia scandala
quae in ecclesiis fiunt: dum videlicet qui apud
semetipsos prudentes sunt, et in conspectu suo sapientes,
quidquid libuerit pro lege defendunt. Diffidunt.
Hoc est, non credunt, vel non obediunt, ut
Origenes ait. Veritati. Id est, doctrinae evangelicae.
Credunt autem iniquitati.
Hoc est, idololatriae. Ipse
cruciatus, qui ex praedicta conscientia animae incutitur, ira
appellatur; indignatio enim ipsius irae tumor
quidam est, et per singula quaeque commotio,
ut si, verbi gratia, aliquod pessimum vulnus iram
ponamus, hujus autem tumor et distentio indignatio
vulneris appellatur. Tribulatio vero, quam subsequitur angustia,
non est similis putanda illi tribulationi,
de qua dicit Apostolus: Quia tribulatio patientiam
operatur [(Rom. V)] : illa enim talis tribulatio
angustiam non habet subsequentem. In omnem animam.
Anima pro toto homine dicitur, sicut in Genesi
legimus Jacob cum septuaginta ex sex animabus
Aegyptum introisse. Gloria autem, etc. Hic contraria
superioribus opponuntur: nam gloria contra
iram, honor
est contra indignationem, et quod supra incorruptionem,
hic pacem appellat. Sciendum est
quod triplex divisio in his sententiis Apostoli claret.
Nam veri Christiani cum bonis operibus in primo
ordine ponuntur, ubi dicit: His qui secundum patientiam
boni operis, etc. In secundo vero loco, incredulos
et impios absque bonis operibus ex utroque,
sive ex Judaico, sive ex gentili populo posuit,
dicens: His autem qui ex contentione, etc. Tertio
autem loco incredulos, cum bonis tamen operibus,
ex Gentibus, vel Judaeis collocavit, dicens: Gloria
autem et honor et pax, etc. Potest enim fieri ut ex
his qui in lege sunt, si quis persuasione quidem
communi Christo non credit, operetur tamen quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.