PL 103, col. 273
Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne
Inter argumentum et argumentationem hoc distat
quod argumentum est sensus totius orationis, argumentatio
vero est argumenti elocutio verbisque competentibus
explicatio. In argumentis autem evangelicis
hoc praecipue attendendum est quod in his et
sermonis brevitas, et sensuum clandestina subtilitas
scintillare cernitur; unde nostrum torpens ingenium
ex inertiae somno suscitant, et ante introitum doctrinae
evangelicae nos exercitatiores evigilantioresque
reddunt, ne lippidulis fortasse oculis, pedibusque
sensuum titubantibus, prata Dominica segniter
incedamus, sed illustrata mentis acie florida Christi
rura, coruscis praecedentibus lucernis, percurramus.
Quid etenim sunt argumenta evangelica, nisi quaedam
coelestium thesaurorum provenientes lampades
simul et aureae claves gazas reserantes Dominicas?
Matthaeus ex Judaea, sicut in ordine primus ponitur,
ita Evangelium in Judaea primus scripsit. Primo notandum
quod in hujus argumenti exordio, VII circumstantiae
elucent, quae sunt: persona, res vel
factum, causa, tempus, locus, modus, materia. Persona
dignoscitur, cum ipse evangelista proprio nomine
Matthaeus nominatur: cujus personae gens et
origo ostenditur, cum idem Matthaeus ex Judaea
fuisse commemoratur. Nec parvae quoque laudis
praeconium ipsi personae cumulatur: Matthaeus namque
donatus interpretatur, in eo quod ei Dominus VII