PL 103, col. 272

Explanatiuncula de breviariorum et capitulorum canonumque differentia (Sedulius

breviario qui vel quot evangelistae quolibet sensu
ediderunt, neque capitulorum numerus perquiritur:
alioquin quomodo contextui evangelico, sic et breviario,
uterque numerus canonum et capitulorum
superscribendo apponeretur. Quod quia non agitur,
manifestum est quod illud in breviario proprie discitur,
ut quae in evangelico textu diversis capitulis
et canonibus multiplici narratione exponuntur, ea in
breviario, quasi quodam pugillo, brevi assertione
demonstrentur.
Illud quoque notandum quod sicut breviarium
sine canone et capitulis consistit, sic et capitula sine
breviario saepe posita reperiuntur. Nam in exordio
Evangelii secundum Matthaeum, in quo ter XIV, hoc
est XLII generationes describuntur, duo capitula

duoque canones, tertius videlicet ac decimus canon,
absque breviario includuntur. Si quidem in eo quod
subsequitur, Christi autem generatio sic erat, et reliqua,
initium breviarii exorditur. Nam ibi nativitas
Domini exponitur. Cur autem non a principio XL et
duarum generationum breviarium Evangelii secundum
Matthaeum sumat exordium, investigandum est.
Poterat enim tale breviarium, nulla obsistente ratione,
sic constare, XL duarum generationum enumeratio,
nativitas Christi, et reliqua: sed propter
nativitatis Dominicae excellentiam, ab ultima, id est
quadragesima secunda generatione, seu nativitate
Salvatoris, exordium breviarii sumpsit. Nec mirum
si in breviario sicuti quaedam in brevi colliguntur,
ita nonnulla causa brevitatis omittuntur, cum utrumque

breviarii sit proprium: alioquin breviarium non
erit breviarium. Notandum quoque in caeteris evangelistis,
quod in his quaedam capitula et canones
ante initium breviarii posita reperiuntur, ut in exordiis
Evangeliorum Marci, Lucae et Joannis, post
quaedam capitula vel canones, initia breviariorum
exordiuntur. Illud quoque sciendum est quod cum
canones et capitula, aliquando in principio, aliquando
in medio, nonnunquam etiam prope finem cujuslibet
sensus adnotentur, breviaria nonnisi in primordialibus
sensuum locis exordiuntur. Unde evenit ut
ipsa breviaria saepe in principio, aliquando in medio,
nonnunquam etiam prope finem capitulorum,
sed tamen in principio sensuum, exordia sumant.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.