PL 103, col. 271

Explanatiuncula de breviariorum et capitulorum canonumque differentia (Sedulius

INCIPIT
BREVIARIUM SECUNDUM MATTHAEUM.
Nativitas Christi. Magi cum muneribus veniunt,
et reliqua. Perquirendum est quid inter breviarium
et capitulum atque canonem distet. His etenim tribus,
quasi quibusdam clavibus, cuncta evangelici
voluminis arcana reserantur. Nam sublatis breviariis,
capitulis et canonibus, omnia confusa erunt et
ambigua, et quae sunt eadem, vel vicina, vel sola,
et qui vel quot evangelistae in quibuslibet sententiis
consonent, aut de quibus rebus edisserant, hoc
totum sine praedictis clavibus amphibolum erit. Itaque
haec tria propriis differentiis ab invicem discernamus.
Breviarium est rerum in contextu Evangelii

narratarum compendiosa et brevis expositio. Unde et
breviarium brevis causa nominatur, eo quod per
hoc totus Evangeliorum textus breviter comprehenditur.
Capitulum est quaelibet in Evangeliis sententia
seu narratio. Canon est titulus, quo cognoscitur
concordia evangelistarum, id est quis, vel qui, vel
quot evangelistae unumquodque capitulum ediderunt.
Ob necessarias itaque causas haec tria reperta
sunt. Nam breviarium ob hoc repertum est, quatenus
ipsae res quae evangelico volumine narrantur,
hoc breviter praemisso et considerato compendio,
citius et lucidius patescant, ut quod in Evangelio
quisque invenire desiderat, breviariorum consideratione
cum summa facilitate reperiat. Canones ob
hanc causam reperti et vocati sunt, quatenus eorum

distinctione, concordia evangelistarum, id est qui
et quot evangelistae eadem vel vicina vel sola in
Evangeliis capitula dixerunt, agnoscatur. Capitula
ob hoc inventa et notata sunt, ut per haec quaelibet
sententia vel narratio in quolibet Evangelio agnoscatur.
Notandum quoque quod nec capitulum sine canone,
nec canon sine capitulo, per totum Evangelii
contextum esse possunt, quia haec duo sibi invicem
inseparabiliter connexa sunt. Licet enim fieri possit
ut ex negligentia scriptorum, quodvis capitulum
numerum sui canonis non habeat subscriptum, vere
tamen aliquo canone carere non poterit. At breviarium
sine canone vel capitulis subscriptis, licet non
absque capitulorum sensu, consistit. Non enim in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.