PL 103, col. 28

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum
tanti sacramenti. Non omnes illi evangelium
conscripserunt, sed tamen omnes evangelium praedicaverunt;
narratores quippe dictorum, factorum,
passionis resurrectionisque Christi, proprie dicti
sunt evangelistae.
Si autem tu Judaeus cognominaris. Hinc convertitur
ad Judaeos, docens opere, non nomine tantum debere
esse Judaeum, eumque esse verum, cujus occulta sint
bona. Notandum est quod non dixit: Si tu Judaeus
es; sed Judaeus cognominaris, quia non idem est
esse Judaeum, et cognominari Judaeum: quia vere
ille est Judaeus, qui in occulto circumcisus est circumcisione
cordis; qui spiritu, non littera legem
custodit; cujus laus non ab hominibus, sed ex Deo

est. Et requiescis in lege. Id est, securus es in lege. Et gloriaris in Deo.
Gloriaris te solum nosse Deum,
ejusque agnoscere voluntatem. Et probus quae utiliora
sunt. Ita ut non solum quae sint bona scias, verum
etiam quae sint meliora et utiliora discernas. Confidis teipsum esse ducem caecorum.
Quorum obscuratum
est lumen in tenebris ignorantiae. Insipientium
eruditorem. Erudientem rudes, qui sapientiam
non habent. Magistrum infantium. Id est,
parvulorum, aetate vel sensu. Habentem formam
scientiae. Ad quam semper respiciens errare non
possis. Qui ergo doces alium, teipsum non doces.
Similiter et gentibus dixerat: Qui enim alium judicas,
teipsum condemnas. Qui in lege quiescis, o Judaee,
cur transgrederis legem? Qui gloriaris in Deo,

quare inhonoras Deum, dum testimonium ejus quod
dedit Filio suo, non recipis? Ipse enim dixit: Hic
est Filius meus dilectus [(Matth. III)] . Qui nosti voluntatem
ejus, quare non obtemperas voluntati? Qui
probas utiliora, quare inutilia sectaris? Dux caecorum,
quomodo viam non vides rectam? si enim videres
per ipsam utique ambulares. Si lumen es
aliorum, quare non abjicis opera tenebrarum? Eruditor
insipientium, ut quid timorem Domini, qui est
initium sapientiae, reliquisti? Magister infantium,
quomodo puer es sensu? Qui habes formam scientiae,
et veritatis in lege, quare nec ipse sequeris, nec
alios pessimo exemplo perimis? Et qui praedicas
non furandum, tu adventum et praesentiam Christi,
qui in universo mundo effulsit, furaris. Moecharis.

Non est autem una moecha; nam totum quod debet
Deo anima, si alicui praeter Deum reddiderit, moechatur. Qui negas moechandum.
Tam grave adulterium
committis, ut adulterum sensum litterae introducas
ad synagogam, et collocas eam cum legis littera
quae foris est, cum scriptum de ea legas: Quia
omnis gloria filiae regis intrinsecus. Qui abominaris
idola, sacrilegium committis. Verum Dei templum,
quod est Christus Jesus, violans; solvistis enim templum
quod in tribus diebus resuscitandum est his qui
credunt. Sed et qui ex lege et prophetis sermonem
Christum pronuntiantem furatur, et occultat ne populus
audiat, et credat, sacrilegium committit, et
vere templum Dei violat; item quoque hic qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.