PL 103, col. 29

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

cognominatur Judaeus, et gloriatur in littera legis
Moysi, praevaricator legis arguitur cum non credit
Christo. Sacrilegium est quod proprie in Deum
committitur, quasi sacrosancti violatio. Per istos
ergo tales qui dicuntur Judaei et non sunt, nomen
Dei blasphematur inter gentes, non solum pro
operibus eorum pessimis, sed et propter humilem et
dejectam intelligentiam quam habent in lege et prophetis:
ridicula etiam in ipsis gentibus fiunt, cum
legis litteram sequentes dicunt: Ne tetigeris, ne
gustaveris, ne contaminaveris.
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes.
Hoc ideo dixit Isaias, quia nomen Dei blasphematur
inter gentes, non solum pro operibus eorum pessimis,
sed quando Judaeos pro obnoxiis suis tradendos

non advertebant, sed idolis suis dabant glorias,
quasi qui Judaeorum Deum vicissent in Judaeis; et
tempore apostolorum Dei nomen blasphemabatur in
Christo, quia credentibus gentibus Judaei suadere
nitebantur Christum non dicendum Deum, ut blasphemia
gentium ab Judaeis auctoribus sit profecta. Sicut scriptum est.
Praeposterato ordine ante posuit
testimonium quam diceret scriptum: ita enim
dicentis sermo dilapsus est, ut quod ex propria intentione
dicebat, eodem sensu scriptum in propheta
reperiret. Sciendum est haec apostolum per ironiam
dicere ad Judaeos; neque enim vere requiescit in
lege, et gloriatur in Deo, et probat utiliora haec quae
enumerat. Possunt tamen haec eadem haereticis
aptari; ipsi enim Christiani nominantur, et nonnulli

eorum, lege instructi, doctores se esse caecorum
et magistros infantium se esse profitentur, probantes
utiliora quae latere ab ecclesiasticis dicunt.
Sed isti quoniam furantur verba et intellectum eorum
perversa expositione usurpant, adulterum fidei
sensum ad sponsam Ecclesiam Christi in regios thalamos
inducunt. Recte ad eos dicitur: Qui praedicas
non furandum, furaris; qui dicis non moechandum,
moecharis; et qui abominaris idola, sacrilegium committis,
pretiosa vasa de templo Dei, id est, verae
fidei margaritas de Scripturis sanctis furantes. Per
quos et nomen Dei blasphematur inter gentes, dum
casta et honesta Ecclesiae Dei dogmata corruptis ac
turpibus maculant haereticae pravitatis erroribus.
Circumcisio quidem prodest, si legem custodias. In

Genesi scriptum primo de circumcisione mandatum,
cum responsa darentur ad Abraham, hoc modo: Et
dixit Dominus ad Abraham: Tu autem testamentum
meum servabis, et omne genus tuum post te in generationes
tuas; et hoc est testamentum quod disposui inter
me et vos: Circumcidetur omne masculinum vestrum,
et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit
in signo testamenti inter me et vos; et puer octavo
die circumcidetur in vobis; omnis masculus in generationibus
vestris, vernaculus et pecunia emptus, ab
omnibus filiis alienigenarum, et qui non est ex semine
tuo, circumcidetur: et erit testamentum meum
super carnem vestram. Masculus, qui non fuerit circumcisus
in carne praeputii sui die octava, exterminabitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.