PL 103, col. 30

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

ille de genere suo, quia testamentum Dei dissipavit
[(Gen. XVII)] .
Non nos tamen latere debet quod
in aliis exemplaribus non habemus positum, octava
die. Item in Levitico scriptum est: Et locutus est
Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, et
dices ad eos: Mulier quaecunque susceperit semen, et
pepererit masculum, immunda erit septem diebus secundum
dies purgationis ejus immunda erit, et die
octava circumcidetur caro praeputii ejus, et triginta
diebus sedebit in sanguine suo immunda. Nec dubitari
de hoc potest quod non solum semen Abrahae
et vernaculus servus domi genitus, praecepto gentis
illius, et pecunia emptus ab alienigenis circumcidebatur,
sed quicunque cum Judaeis judaice pascha fecerat,
circumcidi debebat. Hactenus nobis de circumcisione

carnali pro viribus dictum sit. Age jam
secundum eam quae dicit quia lex spiritualis est,
quid etiam allegoricis legibus de ea sentiendum sit
videamus. Circumcisio quidem prodest, si legem observes:
si autem praevaricator legis sis, etc. Circumcisio
est ex genitali membro, per quod successio
humani generis et carnalis propago ministratur, amputare
aliquam partem: per hoc ergo judicari figuraliter
reor, amputandum esse ab anima, si qua illi
ex consortio carnis adhaeret impuritas, si qui eam
libidinis malesuadae sensus obtexit. Quid autem esset
absurdi, si ad discretionem caeterarum gentium,
populus qui sub lege Dei instituebatur, proprium aliquod
gestaret insigne. Et si necessaria visa est partis
alicujus amputatio, quid tam conveniens fuit,

quam eam invenire quae videbatur obscena, et illa
auferre, quorum diminutio nihil ad officium corporis
impediret? Quod vero quidam dicunt, quia si
necessaria non erat pars illa membri, fieri a creatore
non debuit: si autem necessaria facta est, non debet
auferri, interrogemus eos et nos, si necessariam
dicunt filiorum procreationem. Necessariam
sine dubio respondebunt. Erunt ergo culpabiles, qui
continentiae et virginitatis obtentu, necessaria naturae
non ministrant, et erunt cogendi ad nuptias omnes
qui secundum Evangelii leges semetipsos castraverunt
propter regnum Dei. In summa vero dicendum
est, quod sicut multa necessaria erant baptismata
ante baptismum Christi; et multae purificationes,
antequam purificatio per Spiritum sanctum

fieret; et multae hostiae, antequam una hostia, agnus
immaculatus, semetipsum patri offerret hostiam
Christus: ita etiam multis circumcisionibus opus
fuit, usquequo una in Christo circumcisio omnibus
traderetur; et multorum sanguinis effusio praecessit,
usquequo per unius sanguinem omnium redemptio
fieret. Quod autem octava die circumcisio dabatur,
illud designari arbitror quod praesenti quidem
saeculo septimana deputata est. Octavus autem
dies futuri saeculi mysterium tenet; illorum ergo est
circumcisio spiritualis, qui futuro saeculo militant in
quo neque nubent, neque nubentur, et quorum in
terris ambulantium in coelis est conversatio. Sciendum
est secundum allegoriam duo genera esse circumcisionum:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.