PL 103, col. 31
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
cordis circumcisio est, nihil sordidum,
nihil indignum sentire de fide; carnis circumcisio
est, nihil immundum, nihil contaminatum in
opere gestisque committere, secundum Ezechielem
qui dicit: Omnis filius alienigena incircumcisus corde,
et incircumcisus carne, non intrabit in sancta mea [(Ezech. XLIV)] .
Jeremias ait: Ecce circumcisae sunt
aures vestrae [(Jerem. VI)] , hoc est, ne recipiant obtrectationem.
Hoc autem modo et incircumcisus labiis
dicitur, qui non circumciderit blasphemiam, scurrilitatem,
turpiloquium de ore suo, qui non posuerit
custodiam ori suo, et ostium circumstantiae labiis
suis, qui non etiam a verbo otioso circumciderit os
suum. Incircumcisus praeputio carnis suae dicitur is
qui erga naturalem coitum immoderatius et intemperantius
effluit. Jesus filius Nave, ex praecepto Domini
filios Israel secundo circumcidisse cultris
saxeis memoratur, quod utique quantum ad litteram
spectat, impossibile factu videtur; semel enim
circumcisus in carne praeputii, quid invenire possit
secundo circumcisio quod auferret? Sed hanc difficultatem
melius quidam explanat dicens: Verum de
circumcisione quia sermo est libet inquirere quare
Moyses ipse, qui legem circumcisionis patribus a
Deo datam et sibi toties inculcatam refert, toto ducatus
sui tempore neminem circumcidi voluerit,
praeter unum solummodo filium suum Gersam, quem
mater Sephora arrepta petra acutissima, ne a Domino
feriretur, circumcidit? Si omnes qui in eremo
nati sunt a Josue circumcidendos reliquerit, morem
videlicet divinitus imperatum, quadringentis et sex
annis observatum, annis quadraginta continuis intermittens,
nequaquam hoc frustra, sed magno mysterio
hoc factum crediderim. Moyses enim circumcisionem
praedicat, sed Josue perficit. Quia lex per
Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum
Christum facta est, nihilque proderit littera jubens,
nisi adfuerit gratia juvans. Omnibus itaque nostris
gratia Salvatoris vitiis tunc in nobis completur,
quod in Jesu Nave scriptum est: Hodie a vobis abstulit
opprobrium Aegypti. Opprobria namque Aegypti
secum fert is qui in Ecclesia positus et sub Jesu
duce militans, Aegyptios mores et motus animi barbaros
non amputat. Circumcisio quidem prodest, si
legem observes. Quae sit circumcisio quam prodesse
dicit, vel quae lex custodiatur? Haec, ut opinor, est
circumcisio quam prodesse dicit Apostolus, si legem
litterae, cujus et circumcisionem [circumcisio est] in
carne, non recipit, sed legem spiritus, secundum quam
circumciditur corde. Littera enim occidit, spiritus autem
vivificat [(II Cor. III)] , quia et lex Dei non refertur
atramento scripta, sed digito Dei, qui est spiritus
ejus, et non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis.
Verum potest nobis objici, quod si ista circumcisio
non alia intelligitur quam animi purgatio et
abjectio vitiorum, quomodo addit adhuc, ita prodesse
hujusmodi circumcisionem, si legem custodias,
cum haec ipsa circumcisio, nisi ex legis observantia
fieri non videatur? Sed intuere, ne forte