PL 103, col. 32
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
abscindere vitia et cessare a malis circumcisionem
significet: agereque quae bona sunt et efficere quae
perfecta sunt, custodire sit legem; neque enim in eo
perfectio est si cessetur a malo, sed in eo si agantur
bona, juxta Psalmographum, qui ait: Declina a
malo, et fac bonum [(Psal. XXXVI)] . Verum considera
si possit hoc in loco et ille intellectus admitti, ut
dicatur etiam post adventum Christi carnalis circumcisio,
quae ex lege observabatur, prodesse aliquid
custodientibus legem, secundum hoc quod initio
fidei nostrae adhuc a credentibus observabatur,
ut in Actibus apostolorum docetur, vel Petrus in discretione
ciborum, vel Paulus in sacrificiis purgationis
fecisse. Sed illud attendendum est quod ad
Galatas scribens, ait: Si circumcidamini, Christus
vobis nihil proderit
[(Galat. V)] . Quod ita est intelligendum,
quod nihil prodest circumcisio his qui ex
ea putant aliquid justificationis assumi, prodest autem
his qui putant sibi ad Christum veniendum non
esse si eis circumcidere filios vitaretur. Erant enim
nonnulli in initiis qui circumcisionem velut insigne
vernaculum gentis suae nimio amore servarent, et
impediri videbantur a fide, si hoc eis vitaretur quo
carere non poterant. Circumcisio quidem prodest.
Potest dici e contra: Si prodest, cur praetermittitur?
Sed prodest, si legem custodias; tenenda igitur
circumcisio est, et ut possit prodesse, servanda est
lex. Circumcisionem pro genere posuit Abraham,
quia ex Abraham circumcisio: hoc enim ait, ut doceat
tunc prodesse generi Abraham, si lex servetur,
id est, si in Christo credatur, qui promissus est
Abrahae: si autem quis non credit in Christum,
transgressor est legis.
Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua
praeputium facta est. Hoc est, gentili similis factus
es, non credens in eum qui signo circumcisionis filius
promissus est Abrahae. Illud observandum est,
quod cum dixisset, circumcisio quidem prodest, si legem
custodias, non addit: Si autem non custodias,
sicut consequens videatur; sed ait: Si autem praevaricator
sis legis. In quo aliud ostendit esse non custodire
legem, aliud praevaricari legem, nam et Paulus
ipse non semper legem custodit, nunquam tamen
praevaricator est legis. Custodit ergo legem is qui
secundum litteram custodit; et is praevaricatur eam,
qui spiritalem ejus non tenet sensum. Si, ergo inquit, praevaricator sis legis,
non agendo quae bona
sunt, circumcisio tua praeputium facta est, dum et
hoc tibi, quod abstinere a malo visus es, opera fidei
et justitiae non agenti, ad infidelitatem reputatur.
Neque enim possibile est alicui carnalem circumcisionem
rursus in praeputium verti, cum utique abscisa
caro praeputii ultra redire non possit. Dignum
est ergo et evidenter intelligitur, quod continentia
mali operis quae per circumcisionem significatur, si
opera fidei non habeat, ad immunditiam reputetur.
Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne
praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Justitia
moralis loco est legis. Lex enim generale vocabulum: