PL 103, col. 284

Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

esse agnoverat. Totus itaque dicitur vel plenus vel
perfectus, quia plena et perfecta de Domino retulit.
In primis dicitur, vel in principalibus Evangelii sui
locis: non enim per omnia in mediis neque in ultimis
locis, totus tota protulit, cum multa in quibusdam
tota praetermisit, sed in primis totus haec tota
breviter narravit; expositionem videlicet deserti,
jejunium numeri, tentationem diaboli, congregationem
bestiarum, et ministerium angelorum. Ubi notandum
quare jejunium numeri, et non potius numerum
jejunii dixerit, nisi quia eminentior est numerus
quam jejunium. Non enim numerus propter jejunium,
sed propter sacratum numerum, jejunium
illud tot dierum et noctium fuerat transactum. Nam
quadragenarius numerus magnum in se mysterium

continet, et ab hoc illud jejunium proprii juris est
ipsius quadragenarii numeri. Cur autem totus haec
tota protulerit? « Ut instituens, inquit, nos ad intelligendum, »
et reliqua usque: « non negaret. »
Aptum namque erat ut singula Dominica gesta quasi
in brevi pugillo sive tabella astringeret, quia sicut
nihil est fastidiosius prolixitate, ita nihil est gratius
lucida brevitate. Ut nec sic auctoritatem factae rei
demeret. Auctoritatem nominat auctorale magisterium,
quo ex ore Petri apostoli de dictis et factis
Dominicis Marcus fuerat instructus. Ergo sicut ex
magisterio Petri apostoli ipsam factam rem, id est,
gestam Dominicam historiam didicit, sic decurtans,
prout Spiritus sanctus ejus intellectum gubernabat,
eamdem historiam litteris tradidit, et tamen de ipsis

quae scripserat, tacendo et celando nihil dempserat.
Sicque suo operi evangelico perficiendo plenitudinem
non negavit, dum plenum opus ex omnibus quae
scribere coeperat, licet brevi sermone, perfecit.
Marcum itaque ad opus evangelicum divina praedestinatione
fuisse electum, et quod nulla occasione
praedestinatio Domini possit impediri, attendamus
in eo quod sequitur. « Denique amputasse sibi post
fidem pollicem dicitur, » et reliqua usque: « episcopus
fuit. » Mos fuerat Hebraici populi ut nullus inhonestam
habens in corpore maculam, ad sacerdotium
perveniret. Quo mystice insinuatum est ut
nemo peccatorum maculis contaminatus sacerdotio
dignus sit. Quod Marcus secundum litteram attendens,
propter humilitatem amputavit sibi pollicem,

ne fastigium melioris sacerdotii quasi jam reprobus
ascenderet. Sed in eo ipso quo se indignum sacerdotio
aestimavit, magis factus est dignus. Nam secundum
divinam praedestinationem non utcunque
sacerdos vel doctor, sed etiam praeclarissimae urbis
Alexandriae episcopus exstitit, ut qui Graeco sermone
Evangelium scripserat, Graecis ibidem habitantibus
et cunctis Africae gentibus, quasi terrae
inaquosae, divini dogmatis fluenta ministraret.
His expositis, brevis argumenti conclusio subditur:
« cujus per singula opus scire, » et reliqua usque:
« volumus agnosci. » His sententiolis omnibus verbum
quod est volumus per zeugma subnectendum est.
Ut sit sensus, cujus per singula opus scire volumus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.