PL 103, col. 285

Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

et Evangelii in se dicta disponere volumus, et divinam
in carne Dei intelligere naturam volumus, quae
nos primum requiri volumus, dehinc inquisita
agnosci volumus. Quod vero ait, disciplinam legis
nos in Marco agnoscere, tam propheticas sententias
quam testimonia ex divina lege sumpta, ubicunque
in Evangelio Marci introducuntur, non incongrue
accipimus. Saepe namque nomine legis et
Mosaica lex, et prophetia, et psalmus, designantur.
Itaque hujus argumenti repertor pro suo labore se
mercedem accepturum sperat, ita subjungens:
« habentes mercedem exhortationis: qui plantat et
qui rigat, unum sunt, qui autem incrementum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.