PL 103, col. 286

Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

praestat, Deus est. » Hunc sensum Apostolus ita
scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem
incrementum dedit. Apostolus plantat, dum in vinea
Dominica, vel in Christi Ecclesia, fidem radicando
laborat: Apollo vero, tam baptismate quam subsequenti
exhortationis doctrina, eosdem irrigat: Deus
tamen incrementum fidei suis fidelibus tribuit. Ergo
et qui plantat et qui rigat, unum sunt, quia id
ipsum credunt, id ipsum desiderant: si quidem inquirendo,
inveniendo, exhortando, docendo, veritatem
apprehendere desiderabiliter exoptant. Ex
quibus et unus fuit hujus argumenti repertor.
Finit in argumentum secundum Marcum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.