PL 103, col. 293
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
Dogmata sunt Domini, nec non exempla priorum,
Gestaque nobilium procerum famosa per orbem.
Artibus his vigeat vestri res publica victrix,
Atque gubernetur multis feliciter annis,
Donec sideream vos ascendatis in aulam,
VII.
Quae res malos principes faciat.
VIII.
De avaris vel impiis regibus, et quanta per eosdem
populum mala, vel ipsos ultio divina consequitur.
IX.
De rege pacifico atque clementi. Vel quibus danda
sunt beneficia.
X.
Quot columnis regnum justi regis sustentatur.
XI.
De eo quod bonus princeps ecclesiasticis causis benivola
intentaque sollicitudine favere debeat et synodalibus
conventibus.
XII.
De eo quod saluberrimis antistitum admonitionibus
et correptionibus pio rectori obtemperare sit gloriosum.
XIII.
De zelo boni rectoris rationabili ac pietati permixto.
XIV.
De duce Christiano, ut non in sua et suorum fortitudine,
sed in Domino confidat.
XV.
De eo quod imminentibus hostilium bellorum fragoribus
divinum sit implorandum auxilium.
XVI.
De adversis si forte contigerint.
XVII.
De non superbiendo post oblatam etiam ab hosti
bus pacem, seu prostratos hostes.
etenim publica tunc suo initio pulcherrime consecratur,
cum regia sollicitudo et sacra devotio sancto
superni regis timore simul et amore accenditur;
cumque de gloriosa Ecclesiae utilitate provido consilio
procuratur; ut quem regalis purpura caeteraque
regni insignia exterius condecorant, eumdem laudabilia
vota erga Deum et sanctam Ecclesiam interius
perornent; quia nimirum ad temporalis regni
fastigium tunc insigniter ascenditur, cum omnipotentis
regis gloria vel honor pio studio pertractatur.
Pius itaque princeps summi donatoris omnium voluntati
et sanctis praeceptis obedire magnopere studeat,
cujus superna voluntate atque ordinatione se
ad culmen regiminis ascendisse non dubitat, testante
Apostolo qui ait: Non est potestas nisi a Deo; quae
autem sunt, a Deo ordinata sunt [(Rom. XIII, 1)]
.
Quantum se bonus rector a Deo ordinatum esse cognoscit,
tantum pia sollicitudine invigilat, quatenus
omnia coram Deo et hominibus secundum trutinam
rectitudinis ordinabiliter disponat atque perpenset.
Quid enim sunt Christiani populi rectores, nisi ministri
Omnipotentis? Porro idoneus et fidelis quisque
est minister, si sincera devotione fecerit quae ei jusserit
suus dominus atque magister. Hinc piissimi et
gloriosi principes plus se ministros ac servos Excelsi
quam dominos aut reges hominum nuncupari et
esse exsultant. Unde beatus David rex et propheta
eximius saepe servum Domini se nominat. Nec non et