PL 103, col. 294

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Juste regnantum qua perpes gloria pollet.
Explicit praefatio.
Tecum principium, finis, rex Christeque, tecum.
Alpha operis famuli sis, Deus, uque tui.
INCIPIUNT CAPITULA EJUSDEM LIBRI.
I.
De eo quod pium rectorem, accepta potestate regali,
primum dignos Deo et sanctis ecclesiis honores dicare
oportet.
II.
Qualiter rex orthodoxus semetipsum regere debet.
III.
Qua arte et industria momentaneum regnum stabiliri
potest
IV.
De regia potestate non tam opibus et fiducia fortitudinis,
quam sapientia cultuque pietatis perornanda.
V.
Quanta sacri moderaminis sollicitudo erga uxorem
et liberos propriosque domesticos ab eodem est exhibenda.
VI.
Quales consiliarios et amicos bonum principem habere
decet.

XVIII.
Gratiarum ac benivola vota post pacem seu victoriam
Deo reddenda.
XIX.
De privilegiis sanctae matris Ecclesiae a pio rectore
conservandis, ac dignis ecclesiarum praepositis atque
ministris.
XX.
Quanta ignominia superbos, qualisque vel quanta
gloria hic et in futuro principes orthodoxos comitatur.
INCIPIT LIBER SEDULII DE RECTORIBUS CHRISTIANIS ET CONVENIENTIBUS REGULIS QUIBUS EST RES PUBLICA RITE GUBERNANDA.
CAPITULUM PRIMUM.
Postquam regale sceptrum regnique gubernacula
rector Christianus susceperit, primum quidem gratiarum
actiones atque condignos Omnipotenti sanctaeque
Ecclesiae honores oportet ut rependat. Res

inclytus Salomon ejusdem filius Omnipotentem deprecans,
inter caetera sic ait: Respice ad orationem
servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus; audi
hymnum et orationem quam servus tuus orat coram
te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum de qua
dixisti: Erit nomen meum ibi [(III Reg. VIII, 28, 29)]
.
Unde et celeberrimae memoriae magnus Constantinus
imperator, credito atque perfecto salutaris crucis
et catholicae fidei mysterio, cum laetanti ejus imperio
etiam religio valde florebat, non sibimet arrogans,
gratias omnipotenti Deo referebat, quia ministrum
opportunum eum habere dignatus fuerat Deus
sui consilii. Ecce imperator eminentissimus plus gratulabatur
se Dei fuisse ministrum, quam terrenum

habuisse imperium. Hinc ipse, quia minister supernae
voluntatis fuerat, a Britannico mari usque ad loca
Orientis regnum dilatavit pacificum; et quoniam Omnipotenti
semetipsum subdiderat, cuncta hostilia
bella, quae sub eodem sunt gesta, potentialiter atque
fideliter superavit. Construebat et amplis opibus
Christi dotabat ecclesias. Hinc ei superna gratia
triumphales concessit habere victorias. Quia procul
dubio sacri rectores quanto plus se Regi regum humiliter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.