PL 103, col. 299

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

quod scriptum est: Beatus est qui invenit sapientiam,
et qui affluit prudentia [(Prov. III, 13)]
, caeteraque
quae in laudibus sapientiae describuntur. Ille
itaque rector vere beatus est celebrandus, qui splendore
illuminatur sapientiae, quae est fons consiliorum,
fons sacrae religionis, corona principum, origo virtutum,
in cujus comparatione omnes pretiosarum
claritates gemmarum vilescunt. Haec cautissima est
in consiliis, mirabilis in eloquiis, magnifica in operibus,
fortis in adversis, temperans in prosperis, oculosa
in judiciis. Haec suos amatores coelesti gratia
venustat, et tanquam sidereum firmamentum eosdem
clarificat, sicut scriptum est: Justi fulgebunt quasi
stellae, et intelligentes quasi firmamentum.
Haec Salomonem prae cunctis terrae regibus sublimavit,

quia illam amavit ab adolescentia sua, et
amator factus est decoris ejus. Unde sicut in Regnorum
libris legitur, ipsi apparuit Dominus Salomoni
per somnium nocte dicens: Postula quod vis ut dem tibi
[(IV Reg. II, 9)]
. A quo cum Salomon cum esset
puer, cor docibile postularet, ut judicare posset populum
Domini, et discernere inter malum et bonum,
tale responsum a Domino recepit: Quia postulasti
verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias
aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam
ad discernendum judicium, ecce feci tibi secundum
sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens
in tantum, ut nullus ante te similis tibi fuerit,
nec post te surrecturus sit. Sed et haec quae non postulasti
dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo
fuerit similis tibi in regibus cunctis retro diebus. Si
autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta
mea, et mandata mea, sicut ambulavit David pater
tuus, longos faciam dies tuos
[(III Reg. III, 11-14)]
.
O quam ineffabile est divinae largimentum gratiae!
quae si recto corde et pia intentione poscitur, plus
donat quam quod rogatur. Ecce rex Salomon non
argentum, non aurum, non alias opes terrenas, sed
sapientiae gazas poposcit a Domino. At qui simplum
recte postulaverat, duplum accepit. Nam non solum
ditatus est sapientia, sed et sublimatus est indita
regni gloria. Unde regibus terrae egregium datur
exemplum, quatenus spiritualia dona plus quam carnalia
pio desiderio ab Omnipotenti exposcant, si
diu et feliciter in hoc saeculo regnare desiderant.

Decet igitur amabilem Deo principem discendi
habere voluntatem desideriumque coelestium. Sic
enim vere et cor habet in manu Dei, et regnum cum
pace multis annorum curriculis, favente Domino, gubernabit.
Qui cupit rector probus esse judex,
Lance qui justi trutinaque gaudet,
Inhians pulchri terebrare falsa
Cuspide veri,
Luminum patrem rutili creantem
Solis ac lunae nitidique cosmi
Poscat, ut sensis niteat coruscis
Luce sophiae.
Vota cognoscat Salomonis aequi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.