PL 103, col. 300

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Quae volaverunt subito per aethram,
Ac penetrarunt Domini sabaoth
Aurea tecta.
Ipse percepit docilemque sensum
Mente lustratus, sapiensque factus.
Insuper regni columen gubernat
Gentis Hebraeae.
Quid valet flavi nitor omnis auri?
Ostra quid prosunt rosei decoris?
Gloriae quid sunt Scythicaeque gemmae?
Quid diadema?
Orba si mentis acies hebescat,
Lumen ut verum nequeat tueri,
Unde discernat bona, prava, justa
Fasque nefasque.

Ergo rectori decus est amare
Te Patris Verbum sapiensque lumen,
Christe, qui sceptris dominaris orbem
Celsaque regna.
Cujus in dextra requies beata
Constat, in laeva locuplesque gaza.
Gloriae princeps humiles coronans
Tollis opimos.
CAP. V.
Rex pius et sapiens tribus modis regendi ministerium
gerit. Nam primo se ipsum, quomodo in superioribus
ostendimus; secundo uxorem propriam et
liberos suosque domesticos; tertio populum sibi
commissum rationali et glorioso moderamine regere
debet. Bonum itaque principem non solum sibimet

dominari oportet, dum a malis declinet, et quae bona
sunt eligat et firmiter teneat; sed etiam alios sibi
conjunctiores, uxorem videlicet, liberos atque domesticos,
provida sollicitudine ac familiari charitate
gubernet. Hoc autem faciens duplicem thesaurizat
sibi gloriae palmam, ut dum in se bonus et sanctus
sit, alios sibi conjunctos bonos faciat et sanctos,
juxta Psalmistam, qui ait: Cum sancto sanctus eris, et
cum viro innocente innocens eris [(Psal. XVII, 27)]
, et reliqua.
Non enim sufficit propriam habere honestatem,
nisi pudicae et castae conjugis, nec non etiam filiorum
et comitum ac ministrorum pudore decoretur,
dicente David: Ambulans in via immaculata, hic mihi
ministrabat [(Psal. c, 6)]
. Nam sicut lilium agri aliorum
olerum ac violarum multiplici pulchritudine

venustatur, et sicut luna stellarum splendore circumstantium
gratius emicat, ita nimirum rex justus
ac sapiens aliorum societate bonorum perornetur.
Is ergo perspicaciter procuret ut non solum nobilem
pulchram ac divitem, sed et castam, prudentem
quoque atque in sanctis virtutibus morigeram habeat
conjugem. Nam quantum conjux jure est conjunctior,
tantum aut felle malitiae noxia fit, aut morum
dulcedine mellea. Etenim mulier inepta domus est
ruina, divitiarum defectio, iniquorum saturatio,
omnium malorum et vitiorum commoratio; quae diversis
superstitionibus multum se exterius ornans,
interiora animae suae nescit decorare. Quem diligit
hodie, odit in crastino. Et sicut quidam ait: Naufragium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.