PL 103, col. 304

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Cui placet omne bonum, displicet omne malum.
Est est qui vere, seu non non dicere norit,
Cui cor secretum consonat atque pium.
Olli firma fides vita fit charior ipsa,
Nescit arundineas texere mente strophas.
Non illum nutare facit clangorque tubarum,
Anchora nam stabili corde manet fidei.
Talem non gazae, non auri pondera norunt
Fallere, ne laesa sit pretiosa fides.
CAP. VII.
Nunc autem ordo exposcit ut de malis etiam principibus
aliqua nos breviter perstringamus, quoniam
de bonis quaedam utilia sceptris, quae rei publicae
necessaria diximus. Ubi primo quaeritur quae causa
etiam ex bonis malos principes faciat? Ad quod dicendum:

Jam primum regalis licentia, deinde rerum
copia, cum ipsa abundantia rerum causa malorum
fiat. Amici praeterea improbi, satellites detestandi,
eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles,
per quos omnes etiam in illo dominatore qui videbatur
bonus esse nascitur oblivio mandatorum Dei.
Postremo, quod negari non potest, rerum publicarum
ignorantia. Hinc colligunt se quatuor vel quinque,
atque unum consilium ad decipiendum imperatorem
seu regem capiunt. Dicunt quid probandum
sit. Imperator qui domi clausus est, vera non novit;
cogitur hoc tantum quod illi loquuntur, facit judices
quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debeat
obtinere. Unde etiam venditur bonus et cautus
et optimus imperator, qui eo ipso miser efficitur cum

apud ipsum vera reticeantur. Hinc saepe tumultuosa
indisciplinatione et Dei cultrix pietas et veritas opprimitur,
cum multum derogatio praevaleat quando
derogatores creduntur fide digni, quos gemina pestis
corrumpit acerbissima, amor videlicet falsitatis et
odium veritatis.
Quam praecipitans turbo regentes
Subvertit nimium copia rerum!
Qui primumque boni regimine clarent,
Fiunt saepe mali fine profano.
Sacris qui fuerant moribus aurum,
Mox plumbo similes viliter horrent.
Et qui vitis erant ubere laeti,
Agrescunt veluti spreta labrusca.
Incautum dominum mente strophosa

Fallunt praecupidi sic et amici.
Multis inde dolis optimus ille
Anceps fit titubans sicut arundo,
Ignoratque miser figmina falsi,
Nec lucent domino lumina veri.
Nam caecant oculos regis honores,
Aurum, divitiae, nubila, mendae,
Vultus feminei blanda voluptas,
Chari falsidici, pompa, potestas.
CAP. VIII.
Modo consequens esse videtur quatenus de impiis
rectoribus nos disseramus, ut agnita illorum malitia
et pessimo in hoc saeculo fine, perpetua quadam ratione,
qui prudens est rector a malis operibus se abstinendo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.