PL 103, col. 305
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
cautior et melior fiat, atque summo benefactori
placere magnopere procuret. Quid sunt autem
impii reges, nisi majores terrarum latrones, feroces
ut leones, rabidi ut ursi? sicut scriptum est de illo: Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super
populum pauperem
[(Prov. XXVIII, 15)]
. Rex siquidem
impius tanquam leonis personam habens ad omne
responsum acriter verbum nequam sine prudentium
consilio cum omni malitia profert, bonos humilians
malosque exaltans; cujus dies abbreviantur, et ejus
memoria cum sonitu peribit. Peccavit enim plus
quam potuit. Tales itaque sunt amici malorum, inimici
bonorum, servi libidinis et avaritiae, servi totius
nequitiae, ministri diaboli, semper laborantes ac
nihil facientes, gurgites humani generis, miseriae,
pabula aeternae gehennae, ut cedrus subito exaltati,
sed in profunda tartari praecipitati. Hinc Psalmista dicit: Vidi impium superexaltatum et elevatum ut cedros
Libani, et transivi et ecce non erat, et quaesivi
eum, et non est inventus locus ejus
[(Psal. XXXVI, 35,
36)]
. Florent enim sicut olera et fenum agri, quod
hodie cum speciositate oritur, et in crastino arescens
non reperitur. De quibus per prophetam dicitur:
Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt,
et ego ignoravi; qui neque recte et regia
via sciunt seu volunt incedere, sed ad dexteram sinistramque
norunt declinare. Quibus competit illud
quod per Isaiam Dominus loquitur dicens: Dereliquerunt
Dominum sabaoth, et ambulaverunt per
vias distortas [(Isa. I, 4)] . Dolosi in consiliis, atroces
et mendosi in verbis, maligni in operibus, quorum
finis erit secundum opera eorum. De quibus per
eumdem prophetam dicitur: Dominus exercituum cogitavit,
ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad
ignominiam deduceret inclytos terrae [(Isa. XXIII, 9)] .
Sed et beatus Job: Laus, inquit, imperium brevis est, et gloria hypocritae est instar puncti
[(Job XX, 5)]
. Haec
etenim vita temporalis in comparatione aeternitatis
minimo puncto comparatur. Vae autem illis qui pro
parvo puncto praesentis felicitatis vendunt gloriam
aeternae beatitudinis!
Quanta vero vel eosdem subditos mala vel ipsos
rectores ultio divina consequatur, non est nostrae facultatis
enarrare; sed pauca de multis placet in manifestum
propalare. Regis Pharaonis impietas, quae
ex cordis duritia inoleverat, sibi suisque Aegyptiis
decem plagas intulit, atque insuper Rubro mari tartareique
Acherontis imo ipsum suosque submersit.
Antiochum et Herodem ac Pontium Pilatum, quis
nescit quanta districti judicis ultio perculit? Quid dicam
de Nerone, Aegea, et impiissimo Juliano, aliisque
eorum in nequitia consimilibus? Nonne omnes
cum suis sequacibus post mortem pessimam os inferni
devoravit? Sed ut innumeros praeteream,
Theodorici crudelissimi regis de hoc saeculo exitum
infelicem explicabo, qui cum esset Arianae sectator
invidiae, ac bonorum insecutor Christianorum, postremo,
sicuti cuidam viro revelatum fuerat, inter
Joannem papam et Symmachum patricium discinctus