PL 103, col. 306
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
atque discalciatus et vinctis manibus deductus,
in Vulcani ollam jactatus est. Nam quia Joannem
papam affligendo in custodia occidit, Symmachum
quoque patricium ferro trucidavit, ab illis in ignem
immissus apparuit, quos in hac vita injuste judicavit.
O quam districta et justa sunt Omnipotentis judicia!
cujus disponente nutu digna ultio immitem secuta
est tyrannum. Nam qui servis Domini injuste transitoriam
mortem intulit, duplici morte corporis et
animae juste deperit. Qui alios praesenti vita spoliaverat,
ipse tam momentanea quam aeterna vita spoliatus
fuit. Idem itaque geminum peregit ministerium;
nam sibi gehennae supplicium ubi cruciabitur
in saecula saeculorum, sanctis vero supernae gloriae
palmam administravit. Injuste judicati fiunt repente
coronati, atque judices a Domino in crudelem tyrannum
transmissi. At vero injuste judicans fit subito
judicatus, atque aeternae damnationis flammis
addictus. Qua in re nimis terribile exemplum proponitur,
ne terrae potentes servos Domini persequantur,
quos valido virtutis suae brachio Deus omnipotens
ulciscitur. Sed haec de reprobis dicta sint rectoribus.
Nunc ad potiora stylo consequenti transeamus.
Reges terrae quos male gesta
Dedecorant, similesne videntur
Apris, ursis tigridibusque?
Hi majores suntne latrones
Terrigenum, rabidive leones,
Unguibus accipitresque rapaces?
Contigit Antiocho et Pharaoni,
Herodi miseroque Pilato
Momentanea perdere regna,
Cum sociis Acheronta subire.
Sic semper reprobos mala damna
Affligunt nimis hic et in aevum.
Quid floretis tempora proles
Ardentes ostroque decori,
Quos exspectat clibanum ignis,
Quem nec laedet roscidus imber?
Qui Dominum lucis nec amatis,
In tenebras vos exteriores
Ibitis; illic gloria vestra
Arens marcebit sine fine.
Justos vero celsa corona
Glorificabit luxque beata.
CAP. IX.
Septem speciosiora sunt aliis creaturis Dei, ut sapientes
ferunt, coelum innubiale quando argenteo
colori mirabili similitudine comparatur; sol in virtute
sua, quando reciprocis cursibus in splendore
gloriae suae habitatores mundi illuminat; luna in integritate
nudataque facie nubibus recedentibus,
quando proprio cursu solis vestigia investigat; ager
fructuosus, quando diversis floribus nodisque crispantibus
depingitur; varietas maris, quando serenitas
coeli nubiumque placidis fluctibus in littoribus
pulcherrime ostenditur; chorus justorum in una
fide habitantium; rex pacificus in gloria regni sui,