PL 103, col. 307
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
quando in aula regia ostensis muneribus donisque
traditis multa beneficia praestat. Rex etenim justus
et pacificus laeta facie bona dividit, et uniuscujusque
causam diligenter meditatur, et infirmos et pauperes
populi non despiciens, cum seniorum et prudentiorum
consilio et judicio vera judicia loquitur, malos
humilians bonosque exaltans. Dies ejus cum gloria
extendentur, et ejus memoria in aeternum manebit.
Princeps pacificus tanquam floridus et fertilis est in
proximo paradisus, et quasi vinea honesta copioso
abundans fructu, omnem a splendore conspectus sui
conturbans discordiam, qui dum pacem in aula suae
mentis amplectitur, procul dubio mansionem praeparat
Christo, quia Christus pax est, et in pace requiescere
cupit. Porro ubi pax est, in disputationibus
veritas, et in operibus justitia invenitur. Sicut
ergo providus gubernator procellosi maris pericula
arridente temporis serenitate evadere nititur, sic
rector pacificus serena mentis tranquillitate ac pacis
concordia impetus discordiarum sedula deliberatione
compescere meditatur. Quem trinam pacis
regulam conservare oportet, hoc est: supra se, in se,
juxta se; quia erga Deum, et in se ipso, et circa
proximos debet esse pacificus. Tantum est enim pacis
bonum, ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus
nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius
concupisci, nihil postremo melius inveniri. Fructus
autem pacificae mentis est, erga subjectos et amicos
benignam ostendere misericordiam simul et clementiam,
quibus virtutibus tam pius regnator quam ejus
regnum gloriose conservatur; testante Salomone, qui
ait: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roborabitur
clementia thronus ejus [(Prov. XX, 28)]
. Non
enim quidquam est quod bonum rectorem melius
populo favorabilem atque amabilem commendet,
quam clementia et pacifica serenitas.
Haec, ut alios causa brevitatis omittam, Augustum
Caesarem fecit celeberrimum; haec Antoninos, magnum
quoque Constantinum, Theodosios caeterosque
magnificos principes sublimiter beatificavit. Eadem
quoque magnum Carolum inter caetera virtutum insignia
in sacratissimum prae caeteris terrarum principibus
Augustum dedicavit. Haec Ludovicum piissimum
adordinavit imperatorem. Et quid plura referam?
Certe serenissima pietatis clementia gloriosos
principes et glorificavit in terra, et consortes sanctorum
collocavit in coelo. Quippe qui non solum sua,
sed et totos semetipsos Omnipotenti dederunt. Nihil
autem ab justo et pio rege donandum est, nisi quod
sit beneficium. Beneficium autem si ad aliquam
mercedis remunerationem in hoc saeculo refertur, interit
atque finitur. Nec enim possumus id habere
integrum, cujus pretium nobis persolutum est. Unde
non tam beneficium, sed potius commercium dicenda
est talis largitio. Danda sunt vero beneficia, quae
data boni principis famam pietatemque et justitiam
non laedunt, juxta dignitates personarum et utilitates
rerum, non secundum cupiditates accipientium, qui
facile sibimet denegant; quia quod difficile aut impossibile