PL 103, col. 309
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
ut in quantum memor est beneficiorum
Dei quae illi superna gratia concessit, in tantum beneficii
largitorem honoret. Tunc vero honorare Altissimum
bonus princeps cognoscitur, cum illorum
qui laborant in agro Dominico, tanquam magni regis
dispensator, adjutor et protector efficitur. Certum
namque est quod tanto propitius causas terreni
principis Omnipotens sua pietate disponet, quanto
de sua, sanctae videlicet Ecclesiae, causa illum sollicitum
esse viderit. Itaque providus rector studeat
facere quae Deo sunt beneplacita, si ipse desiderat
ut Deus faciat quae sunt illi prospera et gloriosa.
Isque diligenti cura solerter provideat quatenus synodales
conventus per singulos annos bis vel ter fieri
jubeat, ut quod ad verum Dei cultum pertinet, quod
ad ecclesiarum ipsius reverentiam, et ad honorem
pertinere cognoscitur sacerdotum, vel quid contra
mandata Domini gestum sit, in ipso reverendo atque
unanimo discutiatur conventu, ut quidquid bene
actum sit, corroboretur; si qua vero sunt male
gesta, in melius corrigantur. Ubi et ipsi praepositi
oportet ut investigentur qualiter suis ministeriis fungantur,
vel quomodo plebem sibi commissam tam
coelesti informent doctrina, quam sanctae conversationis
imbuant exemplo. Quae omnia si cum pacis
unanimitate et canonica justitia subtiliter pertractentur,
fructuosa utilitas sanctae Ecclesiae gignitur,
ac reverendi rectoris, cujus benevola deliberatione
scilicet et auctoritate haec aguntur, magni seminarium
propagatur meriti.
Nam pretiosa religiosi principis est corona sanctum
episcoporum concilium, in quo famosissimus
magnus videlicet Constantinus imperator exsultans
in Domino gloriabatur, qui collectos ex omnibus fere
gentibus quae sub coelo sunt, quibus Christi praedicatum
erat Evangelium, viros sacratissimos plus
quam trecentos episcopos tam doctrina quam miraculis
coruscantes, propter catholicae discussionem
fidei in unum, hoc est Nicaenum, congregavit concilium.
Unde et hic huc usque mos Christianus inolevit,
ut apud omnes orthodoxos Ecclesiarum principes
synodales fieri conventus decernatur, propter
necessarias sanctae Ecclesiae utilitates, quae non nisi
synodalibus investigari conciliis atque canonicis definiri
sanctionibus debent. Unde cautum et humilem
et valde circumspectum oportet esse regem; nec
quidquam de negotiis ecclesiasticis judicare praesumat,
antequam synodalia statuta cognoscat. Siquidem
ecclesiastica judicia valde sunt coram Deo
periculosa, nisi cum maxima proferantur justitia;
praecipue si per calumniosos accusatores et mendosos
testes, qui innocentes sunt examinentur absentes,
quod est Christianitatis alienum. Unde et
illud in Evangelio legitur: Nunquid lex nostra judicat
hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit
quid faciat? [(Joan. VII, 51.)]
Pius itaque rector
tanquam luminosa pupilla primo quod justum et legitimum
est secundum canonicas sanctorum episcoporum
sanctiones perspicaciter attendat; dehinc